Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Seruauit autem euangelicae mansuetudinis propheta rationem, qua iniuriam reddere his, qui nos persecuntur, inhibemur, dicens: dominus retribuet pro me. illi enim uindicta seruanda est, qui in calumnia uestis dimitti et pallium iussit, qui post iniuriam alapae unius praeberi et maxillam alteram uoluit, qui uetuit malum pro malo reddi: plus uindictae adepturis his, qui aeterno iudici ultionem prsesentis iniuriae reseruassent.

Concludit deinde fidelissimae spei uoce: domine, misericordia tua in saeculum. opera manuum tuarum non omittas: ut, quia dei misericordia in saeculum est extendens super iram inimicorum manum suam et fideles suos protegens dextera sua et pro his retribuens, opera manuum suarum non omittat, hominem scilicet, qui ait: manus tuse fecerunt me cetera. nonnunquam manu dei facta commemorari solent: homo uero semper manibus effectus, [*](3 I Pet. 5, 8. 18 Matth. V, 40. 24 Ps. CXVIII, 73. ) [*]( 1 nos extensa (tranapositionis signa eras.) R extensa noa PT 6 ira I trUpr. add. m. 2 P inimcorum R 9 nuncupatur & cognominatur R cognominatur PT 10 in omni R in omnium PT bella P protegemur R protegimur PT 19 persecuntur R persequuntur PT 14 uestis RlPT nestes R' (?) e pallium ex palleum P 17 adepturis his R adeptnris PT 19 fidelissime di uoce PT (T haec uerba in marg. add. et adiunxit aliam lectionem: fidei suae uooe) 90 in eaeculum PT (eis rdr aiara LXX) in saecula R 21 omittas (mit in ras. 3) R 26 nonnunquam RP nonnunquam ex nunquam T 26 manibus RPT manibus dei E. )

744
nobiliore in eum opere ex manuum connumeratione monstrato. ut igitur hunc non omittat precatur et sit ei auxiliator assiduus per eum et in eo, qui ait: ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque in consummationem saeculi! dominum nostrum Iesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

PSALMUS CXXXVIII.

In finem psalmus Dauid.

Domine, probasti me et cognouisti me et reliqua.

Omnis quidem propheticus sermo ex diuini spiritus instinctu profectus est. et hoc non in obscuro est, cum legimus: haec dicit dominus; et iterum: audite uerba domini: et rursum: quoniam dominus locutus est; et in eodem: os enim domini locutum est ista. de psalmis autem ipse dominus in euangeliis confirmat, cum ait de se: s i, inquit, Dauid in spiritu uocat eum dominum, quomodo dicitis, quod filius eius est? docens omnia Dauid spiritu prophetico elocutum. locutum autem de se licet in hoc loco eodem ostenderit, cum ait ab eo dominum se esse in spiritu nuncupatum, absolutius tamen ostendit, in psalmis sacramentum omne corporei aduentus sui contineri, dicens: haec sunt uerba mea, quae locutus sum ad uos, cum adhuc essem uobiscum, quoniam oportebat omnia [*]( 3 Matth. XXVIII, 20. 12 Hierem. XXXI, 2; 10. 13 Esai. XXIIII, 3. 14 Esai. LVIII, 14. 1B Matth. XXII, 45. 21 Luc. XXIIII, 44. ) [*]( -1 in eum RE in eo PT connnmeratione monstrata (sic) RP commemoratione monstrato TE 2 ut igitur hunc R ut hunc igitur PT 3 et in eo RT et in eu P sum uobiscum R 4 usque in R usquae P usque ad TE 5 Qic Re; dominus noster Iesus Christus PTb Finit psSl. CXXXVII incipit CXXXVIII R ESp tract psalmi CXXXVII inc trSct psalmi CXXXVIII P Expl. de CXXXVII ineip. de CXXXVIH T 10 sq. sic Re; omnem propheticum sermonem ex diuini (diuini ex diui P) spiritus instinctu profectum non in (in Stlpr. scr. P) obscuro est, cum legimus PTb 15 cum ait si inquid dauid R cum ait de se si inquit dauid PT cum de se loquens ait: si Dauid E 18 in hoc loeo eodem R in hoc eodem loco PTE 19 ait ab eo R ab eo ait PTE. )

745
inpleri, quae scripta sunt in lege,Moysi et in prophetis et psalmis de me. non est ergo ambiguum, quod in psalmis de eo scriptum sit. nam tametsi pleraque in his talia sint, ut ad personam patriarcharum, prophetarum, martyrum, apostolorum generationis quoque primae et generationis sequentis referri oporteant, tamen, quia omnia in Christo et per Christum sunt, quidquid illud in psalmis est sub diuersorum personis prophetatum, omne de ipso est: quia doctrina omnis, diuersis licet praeceptorum generibus multiformis, hoc per diuersos praestat, ut ipse noscatur. haec nobis propter praesentem psalmum commemoranda necessario fuerunt, ne forte sine probabili auctoritate praesumpsisse existimaremur, ut ad personam Christi omnem hanc eius prophetiam referremus.

Diligenter autem ea obseruanda est ratio, ut, quaecumque homini illi, quem ex utero sanctae uirginis adsumpsit et in quo se nasci hominem, qui deus erat, uoluit, apta esse et congrua uidebuntur, cum debita caelesti naturae suse dignitate tractentur neque sacramentum salutis nostrae, quo in forma dei manens formam serui accepit, ad contumeliam indemutabilis suae et inuisibilis et incorporese et inpassibilis substantiae coaptemus. quod enim homo fuit, nobis profecit, sibi nihil dempsit. exinaniuit enim se in forma dei manens, ut et forma hominis [*](1 in lege Moysi Rb in libro moysi PTe (in P ex parte in ras.) et in prophetis et psalmis R et in prophetis et in psalmis PlT et prophetis et psalmis P'b 2 quod R quin PTE 3 pleraque Jle ' plerumque Pb plerunque T 4 patriarcharum prophetarum martyrum apostolorum Re recte, quia martyres etiam in prima yeueratione i. e. apud Iudaenx erant, apostoli autem in secunda tantum, prophetarum patriarcharum apostolorum martyrum PT 5 generationis quoque primae RTE generationes quoque primae P et generationis sequentis TE et generationes sequentes RP 7 in supr. xcr. P 10 praestat RPTa praestet « 11 sine probabili Re improbabili PTb 12 ad personam Christi omnem e ad personam omnem Ra ad personam eius (ei' 7') omnem PT 18 hanc eius prophetiam Re hanc prophetiam eius PTb 14 est ratio R ratio est PTE 15 assumpsit RE O psumpsit P paumpsit T 18 q T qua RPE 19 formam serui GRT forma serui P 22 eni supr. scr. m. 1 R ut & forma hominis esset non ut forma dei esse desineret R non ut forma serui esset et forma dei esse desineret PT. )

746
esset, non ut forma dei esse desineret. ait enim ipse: qusecumque pater facit, eadem et filius facit similiter. numquid in forma serui manens uirtutem et diuinitatem, qua in forma dei manebat, amisit? cum enim in corpore humili. tatis nostrae, quaecumque pater facit, eadem et ipse facit simi- Uter, nihil per consortium carnis a paternse diuinitatis potestate degenerat; neque id corpus, quod adsumptum est, uirtutem naturae antea manentis aboleuit, cum in eo corpore, quod adsumptum est, uirtus naturae antea manentis operetur.

Itaque si quid infirmum ex persona eius dictum reperietur. ad hominem referri oportet, per quem habitauit in nobis. uerbum enim caro factum est et habitauit in nobis. referendum autem ob id est, quia non alienae aut simulatse naturae hominem adsumpsit. uerbum namque caro factum habitauit in nobis: non in uitia infirmitatesque carnis ex uerbi uirtute deficiens, sed naturae nostrae infirmitates homo natus adsumens. adsumptio autem infirmitatis non fecit infirmum, quia aliud est naturam esse, aliud adsumpsisse naturam. et extra generis necessitatem uoluntatis accessio est. non enim peccator fuit, sed peccata suscepit; neque infirmus extitit, sed portauit infirmitates. ipse enim secundum prophetam peccata nostra suscepit et infirmitates nostras portauit. et ne quid in inpassibilem atque indemutabilem diuinitatem infirmitatis incidere existimaretur, adiecit: et nos putabamus eum in doloribus esse. suscepit ergo infirmitates, quia homo nascitur; et putatur dolere, quia patitur: caret uero doloribus ipse, quia deus est. et cum habitat in nobis cumque infirmitates nostras [*]( 1 Ioh. V, 19. 12 Ioh. I, 14. 91 Esai. LIII, 4. 24 Ibid. ) [*]( 8 in forma serui manene Ge in forma manens eerni R in forma dei tm manens PTb 7 uirtuenaturae G 8 aboleuit GRE absoluit PT 10 repperietur GR 11 oportet GT oportebit RPE habitabit f; 12 et om. G habitauit GRT ex habitabit P 18 aut simulut** (j 16 homo natur. (?) G 28 adque G 24 adiecit GR dicit P putabamus GR putamus P 25 iniquitates G 26 dolore G 27 habitat GRP inhabitauit e. )

747
suscipit et cum susceptis infirmitatibus non dolet, non potest non esse. qui habitat, nec a se defecisse, qui suscipit, nec abolitus deus esse, qui non dolet. et haec quidem propter prsesentem psalmum commemorata paucis sunt, quia uidetur statim ex persona hominis coepisse, ne per hoc, quod tamquam homo loquitur, decessisse ex paternae diuinitatis gloria uideretur.

Ait enim: domine, probasti me et cognouisti me. apostolus, cum nos patientise et spei doctrina erudiret, ait: tribulatio patientiam perficit, patientia autem probationem, probatio uero spem, spes uero non confunditur. et hsec quidem in sanctorum quorumcumque uita atque operibus fuisse cognoscimus, ut multis passionibus tribulationibusque iactati probabiles deo facti sint. si quis enim exulem Abraham et in metu parricidii et caelibatus et in ceterarum passionum iniuriis mansisse fidelem semper meminerit; si quis fugam Iacob et praeter aestiuorum dierum laborem hibernarum noctium uigilias in custodiis ouium recordetur; si quis Moysi quadraginta annorum seruitutem et in eo acerba plebis opprobria et magorum aduersus eum aemulas potestates recenseat: intelleget eos patientia et constantia spei probatos non inmerito id esse praemii consecutos, ut in Abrahae semine gentes benedicerentur, ex Iacob Israhel esset, Moyses Pharao in deum fieret. longum est passiones ceterorum patriarcharum, prophetarum, apostolorum et beata atque inuicta illa Pauli in mari, in fluminibus, in terra, in solitudinibus, in urbibus, in propriis, in exteris, in plagis, in uinculis. in carceribus, in theatris fidei documenta memorare. certe hos omnes patientia [*]( 9 Rom. V, 3 sq. ) [*]( I suscepit GPle sed cf. lin. 2 et om. P 2 defecisse G R deu fuisse P suscipit G auscepit RPe 4 qia G 5 quod GP supr. scr. m. 1 R 6 decessisse GR decidisse P 9 perficit = - R perfecit G operatur P 11 confunditur G confundit RPE quorumcumque G quorumque RPb quoque e 12 uita G 14 celibatus G 19 opprobria GP obprobria R 21 semine RE nomine P 22 ex iacob GP et iacob Re et moyses P farao RP Pharaoni E cf. p. 500, 6 24 beatam adque ob ixraicta P 25 in probriis (ob supr. scr. m. 2) P 27 docnmenta GR docimenta P. )

748
probabiles reddidit, per quam non erubescendae spei suae fiduciam probauerunt. sed haec oportunius et plenius suis locis tractari oportet: nunc ad eum, ex cuius persona psalmum consistere diximus, reuertendum est.

Non confundenda autem persona diuinitatis et corporis est. omnis enim nunc in exordio ex persona eius hominis, quem adsumpsit, oratio est: probasti me, deus, et cognouisti me. probatus est, ut cognosceretur, quia posterior est probatione cognitio. et uideamus secundum euangelicam doctrinam, hic dei filius quomodo sit et probatus et cognitus. humilitas namque eius, per quam meruit ab omni caelesti. terrestri et inferno adorari et in gloria dei patris esse, probatio eius fuit. ita enim apostolus ait: fuit oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter hoc exaltauit eum deus et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine eius omne genu flectat cselestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria dei patris. propter hanc itaque usque ad mortem oboedientiam et mortem crucis infirmitas carnis adsumptae in nomine atque honore inmortalitatis et in patris dei gloria conlocatur. dei enim nomen donatur et nomen non sine honore donatur. honor autem, qui donatur, non alius potest esse quam nominis; nomen uero indulti honoris non aliud est quam quod gloria est paterna: ut qui in forma dei manens formam serui accepit, propter ob“dientiam formae seruilis cum crucis morte susceptae in gloria dei patris esset. [*]( 13 Phil. II, 8 sq. ) [*]( 2 oportunius R opportunius PE cf. Acad. p. 28 3 oportet R oporterent P consistere GRP constare E 7 dS G om. RPE 9 probatione GR probationi P 12 et inferno om. G? 13 oboediens G obediens (e in ras..V) R oba = - diens (erat obaudiens, sed etiam a in ras.) P 17 flectat R flectatur PE cf. Acad. p. 57 et terrestrium R terrestrium PTE 19 in gloria di G in gloria est dei RPTE hoc ? C 21 et in nomine RPTE in homine G adque (atque TE) honore inmdrtalitatis GTEadque honorem mortalitatis P atque naturae honorem inmortalitatis R 24 non alius est R 25 gloriae est paternae R ut orn. P 27 suscepta G. )

749
cuius antea manebat in forma. sed hsec apostolus iam de perfectis locutus est: demonstrandum autem in euangeliis est, ubi et probatus et cognitus est.