Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Maxima autem et utilissima est letalium uitiorum morbis in eorum confessione medicina. sed confessio peccati non est tamquam rerum aliis ignoratarum professio, ut si fur de furto, aut homicida de caede interrogatus confitetur; neque tamquam ignorans, qui scrutans corda et renes deus est, ad scientiam sui confessione tua indiget, cui promptum est non cogitata, sed cogitanda perspicere. confessio autem peccati ea est, ut id, quod a te gestum est, per cognitionem peccati confitearis esse peccatum. nemo enim, quod agit, ad id agendum non aut ex fructu oblectationis alicuius aut iudicio bonae in eo opinionis adgreditur, dum aut rectum id putat aut eo gaudet. sed cum per doctrinam dei uerique rationem ea, quae sub specie aut utilitatis aut uoluptatis egit, intellegit esse peccatum, per peccati intellegentiam peccatum id esse, quod a se gestum est, confitetur.
Nullus autem. quod peccatum esse confessus est, deinceps cum uenia admittet, quia peccati confessio professio est desinendi. ceterum in intellectis et confessis manere, haec peccati [*](9 Matth. XI, 95. 9 Matth. III, 6. ) [*]( 2 domine pater PTE cf. Abh. IV, 82 5 esse R 6 donena ex dioens P 8 hisdem RPcf. Neue Formenl. II, 201 16 oaedae R 17 suam e non cogitare G non eolum cogitata E 20 ad id GRP id ad T aut ex fructu G audax fructu Pa ex fructu R aut fructu Tt 21 eo om. G 22 rectum id GR rectum PTE 23 dei om. R 24 uoluntatis RP egit R elegit PTE 27 quod G ex usu lliJar. cf. Addenda id quod RPTE 28 cum uenia admittet GR debet admittere PTE 28 peccati confeseio GR confessio peccati PTE 29 haec RPT ex Bened. in adn. fort. recte. )
Ob quod iam confidens propheta per confessionem ac precem suam in portu se innocentiae conlocatum ait: confitebor tibi, domine, in toto corde meo: quoniam audisti uerba oris mei. duplex intellegentiae huius, ut superius iam diximus, sensus est. nam siue laudem deo confitetur, quia uerba oris eius audita sunt, siue per misericordiam dei, cum diu orasset, adiutus iam omnibus peccatis desinentibus confitetur. fidei nostrae utrumque conueniens, ut et dominum laudemus et confiteamur intellecta peccata.
Dehinc sequitur: et in conspectu angelorum psallam tibi. parum sibi existimat propheta esse, ut hominibus tantum praesentibus psallat, quia homines corporalium tantum negotiorum officia inspiciant. in eo enim, quod psallit, motum conplacitae deo operationis ostendit. non ergo ea, quae uidentur in corpore, cerni desiderat, sed ea, quae spiritaliter naturae [*](5 profeta G nequa aliqua G 6 operatioue GRT ex oratione P 10 animum R contaminauit ex contamiuit P 11 fort. aut si a criminilw* G f ex caedibus PTa 16 extinguendisq. incentiuis (xtinguendisq. in iia ras. nt. 3) R 18 confitens PT ac ex hac R 19 collocat cu ait T 24 audit' T 30 inBpiciunt TE 81 ea om. PTE 82 ea supr. add. P. )
Sed non solum coram angelis psallit, sed etiam id, quod sequitur, efficiet. adorabo ad templum sanctum tuum: non in templo, ne quid secundum consuetudinem Iudaeorum corporaliter loqui uideretur, si adoraret in templo; sed a d templum, id est apud templum spiritu et corpore adoraturus. [*]( 4 Ps. XXXIII, 8. 6 Gal. III, 19. 13 IV Reg. 6, 15 sq. ) [*]( y 3 misteriorii P mysteriorum Re cf. Acad. p. 32 5 eum om. R mosy 11 10 helisaens R post esset supr. scr. & P pararet ex pareret corr. m. 1R et om. P 11 antelucanus Re (G h. t. deest) ante lucem PT 12 obsidere = P 15 haelisaeus R 16 huius pueri PT 18 aequis P 21 dm R dominum PT 28 psallat Ra spiritalibus RE om. PT 25 psallet ex psallit T id om. P 28 uidetur R 29 sp3 ex spfli m. 1 R. ) [*]( XXIT. Hilw. Ptct. pan I. ) [*]( 47 )
Apud hoc ergo templum deo sanctum adorabit, non sine perfecta ratione doctrinae, ne qua hsereticis de incompositse orationis confusione ad studia sua pateret inreligiositatis occasio. ait enim: et confitebor nomini tuo super misericordiam tuam et ueritatem tuam. cum dei nomini confitetur, tenet euangeliorum et legis congruam fidem. quod enim sibi nomen esset, sciri deus uoluit: eodem dicto euangelico et legis dominus Sadducseis resurrectionem corporum abnegantibus respondens ostendit: de resurrectione autem mortuorum non legistis, quod dictum est uobis adeo dicente: ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob? non est deus mortuorum, sed uiuentium. in absoluto ergo haereticorum error est, qui alium atque alium euangeliorum et legis deum asserunt, cum dominus id, quod principale in lege est, ad confirmationem spei euangelicae commemoret. est autem et nomen aliud deo, quod in euangeliis cognoscimus domino dicente: pater, uenit hora, honorifica filium tuum, ut filius honorificet te. et post multa alia sequitur: manifestaui nomen tuum hominibus. et quod nomen esset, superius ostendit dicens: pater, uenit hora, honorifica filium tuum. huius ergo nomen adorat, qui et secundum [*]( 2 I Cor. 3, 16. 18 Matth. XXII, 31 sq. 15 Exod. III, 6. 21 Ioh. XVII, 1 sq. ) [*]( 1 sanctum quemque R sanctos quosque PTE 8 habitatio ex habitio P ex nobis R a nobis P in nobis T 5 d5 GRP di T 6 neque G hereticis G 7 pateret (et i. ras. m. 3) R 9 et ueritate tua T 11 esset G esse RPTE 12 sadducaeis ex sadducaeoa m. 1 R 13 posl ostendit E add. ait enim, quae uerba desunt in GRPT 14 quod GRT quid P a dfio PT 15 et ds isac G deus isaac (om. et) R 17 qui alium adque i alium euangeliorum R qu aliu absque euuaugelioru P qui alium abeq: euangeliorum T 21 pater uenit honora honorifica G pater ueniet honorifica R 22 filius GRPT filius tuus E 24 GR eadtm praebent, quae stupr. lin. 21 25 nomen GP* nomini RpIT. )
Extinguit quoque insolentem eorum professionem, qui humanse naturae et infirmitatis inmemores et inmisericordem deum praedicantes peccatis psenitentium ueniam et solacium non relinquunt: cum ad paenitentiam, per quam a peccatis desistitur, doctrina legis, prophetarum, euangeliorum, apostolorum eos, qui peccauerint, adhortetur, ut desperatae iam spei aliquantulum per eam solacii conparetur, ut amissis licet beatis et maximis et deo proximis ne his saltem, quae talibus sunt secunda, careamus.