Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Apud hoc ergo templum deo sanctum adorabit, non sine perfecta ratione doctrinae, ne qua hsereticis de incompositse orationis confusione ad studia sua pateret inreligiositatis occasio. ait enim: et confitebor nomini tuo super misericordiam tuam et ueritatem tuam. cum dei nomini confitetur, tenet euangeliorum et legis congruam fidem. quod enim sibi nomen esset, sciri deus uoluit: eodem dicto euangelico et legis dominus Sadducseis resurrectionem corporum abnegantibus respondens ostendit: de resurrectione autem mortuorum non legistis, quod dictum est uobis adeo dicente: ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob? non est deus mortuorum, sed uiuentium. in absoluto ergo haereticorum error est, qui alium atque alium euangeliorum et legis deum asserunt, cum dominus id, quod principale in lege est, ad confirmationem spei euangelicae commemoret. est autem et nomen aliud deo, quod in euangeliis cognoscimus domino dicente: pater, uenit hora, honorifica filium tuum, ut filius honorificet te. et post multa alia sequitur: manifestaui nomen tuum hominibus. et quod nomen esset, superius ostendit dicens: pater, uenit hora, honorifica filium tuum. huius ergo nomen adorat, qui et secundum [*]( 2 I Cor. 3, 16. 18 Matth. XXII, 31 sq. 15 Exod. III, 6. 21 Ioh. XVII, 1 sq. ) [*]( 1 sanctum quemque R sanctos quosque PTE 8 habitatio ex habitio P ex nobis R a nobis P in nobis T 5 d5 GRP di T 6 neque G hereticis G 7 pateret (et i. ras. m. 3) R 9 et ueritate tua T 11 esset G esse RPTE 12 sadducaeis ex sadducaeoa m. 1 R 13 posl ostendit E add. ait enim, quae uerba desunt in GRPT 14 quod GRT quid P a dfio PT 15 et ds isac G deus isaac (om. et) R 17 qui alium adque i alium euangeliorum R qu aliu absque euuaugelioru P qui alium abeq: euangeliorum T 21 pater uenit honora honorifica G pater ueniet honorifica R 22 filius GRPT filius tuus E 24 GR eadtm praebent, quae stupr. lin. 21 25 nomen GP* nomini RpIT. )

739
legem deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob sit, et secundum euangelia unigeniti dei pater est.

Extinguit quoque insolentem eorum professionem, qui humanse naturae et infirmitatis inmemores et inmisericordem deum praedicantes peccatis psenitentium ueniam et solacium non relinquunt: cum ad paenitentiam, per quam a peccatis desistitur, doctrina legis, prophetarum, euangeliorum, apostolorum eos, qui peccauerint, adhortetur, ut desperatae iam spei aliquantulum per eam solacii conparetur, ut amissis licet beatis et maximis et deo proximis ne his saltem, quae talibus sunt secunda, careamus.

Tollit etiam stultissimam eorum temeritatem, qui frustrato falsoque corpore dominum in carne uisum esse contendunt, ut eum pater ementita ueritate in habitu falsae carnis ostenderit, non recordantes post resurrectionem corporis spiritum se uidere credentibus apostolis dictum esse: quid conturbati estis. et quae cogitationes ascenderunt in corde uestro? uidete manusmeaset pedes meos, quoniam ipse ego sum: palpate et uidete, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habentem. ab horum igitur confessione confessionem suam propheta discernit perfectae fidei ordinem tenens, cum in nomine deum A brahse et deum Isaac et deum Iacob, cum in misericordia psenitentium misericordem, cum in ueritate uerbum, quod caro factum sit, confitetur.

Causa etiam confessionis hinc sumitur: quoniam magnificasti super omnia nomen sanctum tuum. non uni [*](16 Luc. XXIV, 88 sq. ) [*]( 1 abraham G abrahae RP abraae T et dS isaac (isac G) et dSs iacob GPT deus iaaac deus iacob R 6 relinq.nt G relinqunt R 8 disperatae P 9 per ea P 10 et deo proximis om. PT saltem Te statim RPa. (statim ex saltim ortum uidetur, cf. Aead. p. 19) 14 ostenderet P 17 in corda uestro R (cf. text. grate. iv rfj xaQdia) in corda uestra PTE 18 manus meas et pedes meos RP et manus meas et pedes PT 20 habentem PT habere R 24 uerbum quod caro factum sit confitetur GR quod uerbum caro factum sit confitetur T nerbum caro factum sit conStetur quod P 27 non uni tantum genti ex non uni tantum unigeniti R non tantum unigeniti TP1 (non tantum unigenito pi). ) 47*

740
tantum genti dei nomen est cognitum: super omnia magnificatum est et in omnes se magnitudo sanctitatis extendit. non barbarus, non Scytha, non seruus, non liber, non mulier, non uir, non aetas ulla secernitur: super omnia enim magnificatum dei nomen est. templa conlapsa sunt, simulacra muta sunt, haruspices interuentu sanctorum silent, augurium fides fallit: unum dei nomen in omnibus gentibus sanctum est. adest enim semper in ae sperantibus sanctis suis et, ubicumque inuocatum fuerit, praesentem opem tribuit.

Ait enim: in quacumque die inuocauero te, exaudi me. nullum diem iustus quisque sine metu transigit, neque anxia semper erga se fides securi temporis otium recipit. scit omnes dies plenos insidiarum sibi esse, diabolo atque eius angelis excidium sibi semper mouente. scit diem illam domini occultam, insperatam, modo nocturni furis repentinam futuram. ut igitur se in quacumque die inuocantem exaudiat, deprecatur. nec diffidit, quid in quacumque die exauditus obtineat. sequitur enim: multiplicabis me in anima mea in uirtute tua. per multam scilicet dei curam multiplicabitur ipse in animse uirtute, ne quid in se tribulationibus, ne quid terroribus pateat, sed, cum temptationes ingruent, cum metus incidet, omnia multiplicata animae uirtute tolerentur.

Et quia certa spes ista est, ut animae uirtus diuinae misericordiae multiplicetur auxilio, debitam ob id ab omnibus deo confessionem fatetur dicens: confiteantur tibi. [*]( 1 super omnia RlPT super omnia eni R'? sed super omnia E 8 mansuetudo P 3 scyta R 5 muta š (in marg. add.: ta t minutata) T mutata sunt RPE cf. quae dixi Acad. p. 102 6 aruspices RT post silent R ad sequentia aberrans add. gentibus scm est aagurium PT aaguria (quod certe ex auguriu ortum est) R cf. Neue Formenl. 7, 103, Gtorge* JVorif. 82 augurum E 7 in omnibus gentibus GPT in omnibus R 12 saecuri R 13 dies ex dees corr. m. 1 P 14 atque eius angelis scripsi, adque euangeli* G atque angelis eius RPT (sed in P litter. tq: in ras. et uox angelis in marg.) mouente GR mouentib: T mouentibus Pa molientibus e diem illam diem R 15 dfio G inseparatam G modo G et modo RPT 17 nec diffidit G nec diffidit propheta RPTE quod G 21 ne quid terroribus om. R pareat P ingruunt PT 22 incidit ex incidet P 25 d5 GPT, supr. scr. m. 3 R confesaione P. )

741
domine, omnes reges terrse: quia audierunt omnia uerba oris tui. et cantent in uiis domini, quoniam magna est gloria domini; quoniam excelsus dominus et humilia respicit et alta de longe agnoscit. et quos reges terrse propheta significet, iam in plurimis psalmis ostensum est. reges non gentium, sed terrse, id est sui uniuscuiusque corporis regem desinente a se regno peccati. uocati enim sumus in regnum caelorum ex regno mortis euerso: mors enim regnauit ab Adam usque ad Moysen: et iam unusquisque rex suus est secundum apostolum: iam sine nobis regnatis. horum igitur confessio deo digna est. audierunt enim omnia uerba oris dei et in reges se constitutos sciunt.

Neque solum confiteantur, sed et cantent in uiis domini, non transgredientes uias dei, sed in his euntes. uise autem dei sunt prophetae omnes et apostoli, in unam uiam unumquemque uia sua dirigentes. et quod ex omnibus in unam uiam concurratur, propheta demonstrat dicens: state in uiis domini et interrogate semitas dei aeternales et uidete, quae est uia bona, et ambulate in ea. uise enim domini aeternae. in his itaque uiis domini cantandum est et hymnis prophetalibus concinendum, quia magna dei gloria est; magnificentise enim eius non est finis. nam magnitudinem gloriae suse opera testantur, caelum, terra, maria, aether. homo ipse, qui rationis particeps ad horum cognitionem perfectus est, ut per haec uisibilia inuisibilem dei gloriam contueretur. [*]( 9 Rom. V, 14. 10 I Cor. 4, 8. 18 Hierem. VI, 16. ) . 1 omnia uerba GT uerba RPe 2 *antem G 8 magna est GR magna PT 4 agnoscit G cognoscit RPET cf. p. 742, 8 5 profeta- G profetia R 7 rege.. G regem R reges PT 8 enim GR om. P ex regno R et regno G & regno P 11 regnatis G P regnastis R 14 cantent (t in ras. 3) R 16 et apostoli GT apostoli RP 17 sunt dirigentea G in unam uiam G in unam RPTE 22 ymni* G 23 gloria di est P magnificentia ei' enim P 24 nam om. R 25 ad horum cognitionem RT in horum cognitione P horum cognitione c.

742