Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
N Neque solum retributor retributionis beatus, sed etiam . ille beatus, qui tenebit et allidet paruulos tuos ad petram. uitia corporis non sunt sinenda coalescere, sed in exordiis statim enecanda sunt. periculosae enim sunt iam robustae cupiditates, et difficulter adulta quaeque. perimuntur. leuius autem est prorumpentes auellere, teneras excidere, flexibiles retorquere. beatus itaque est, quisquis in exordio inhonestas quasque omnium cupiditatum adpetitiones, quae ex uoluntate carnis oriuntur, primum intra ius patientiae suae uirtutisque cohibebit, deinde eas ad fidem atque ad metum dei elisas enecabit. omnis enim, qui ex peccatis ad religionem transferetur, peccata omnia in eam, ad quam decedet, religionem elisa comminuet. in eo autem, quod paruulos miserae filiae Babylonis tenet et allidit, et uirtus, qua nascentes cohibet, et fides, qua, ne adolescant, allidit, ostenditur. et allidit ad petram: petra autem secundum apostolum Christus est. in quem beatus est, qui filiae Babylonis paruulos, id est tenera adhuc corporis uitia allidet et conteret. ipsi unigenito deo ac domino nostro gloria et laus in saecula saeculorum. amen.
Psalmus Dauid.
Confitebor tibi, domine, in toto corde meo: quoniam audisti uerba oris mei et reliqua.
Duplicem in confessione significationem esse, in plurimis locis demonstrauimus: aut peccati nostri, aut laudationis dei. [*]( 1 et ante omnib. om. P 2 retribuet R cf. p. 733,6 retribuit PTE id eat RE om. PT 5 etiam RPT et E 6 tuos RPb suos Te 8 enecandae R 9 quae quae R 10 inter est et prorumpentes gpatium l-j liti. uac. R 11 retorquaere R 12 uoluntate PTE uoluptate R 15 transferetur Re transfertur PTb 16 decedet R deoesserit PTE 17 comminuit P* 18 et «allidit R et allidit (&Uida P) ad petram PTE et uirtus, qua — allidit ad petram om. PT iustus?uirtus R 91 teberatreni T 22 ao ex hac R Finit pail. CXXXVI inoipit CXXXVII R Explicit pttlm CXXXVI incipit psalA CXXXVIIP Expl. de CXXXVI incip. de CXXXVfl T. )
Maxima autem et utilissima est letalium uitiorum morbis in eorum confessione medicina. sed confessio peccati non est tamquam rerum aliis ignoratarum professio, ut si fur de furto, aut homicida de caede interrogatus confitetur; neque tamquam ignorans, qui scrutans corda et renes deus est, ad scientiam sui confessione tua indiget, cui promptum est non cogitata, sed cogitanda perspicere. confessio autem peccati ea est, ut id, quod a te gestum est, per cognitionem peccati confitearis esse peccatum. nemo enim, quod agit, ad id agendum non aut ex fructu oblectationis alicuius aut iudicio bonae in eo opinionis adgreditur, dum aut rectum id putat aut eo gaudet. sed cum per doctrinam dei uerique rationem ea, quae sub specie aut utilitatis aut uoluptatis egit, intellegit esse peccatum, per peccati intellegentiam peccatum id esse, quod a se gestum est, confitetur.
Nullus autem. quod peccatum esse confessus est, deinceps cum uenia admittet, quia peccati confessio professio est desinendi. ceterum in intellectis et confessis manere, haec peccati [*](9 Matth. XI, 95. 9 Matth. III, 6. ) [*]( 2 domine pater PTE cf. Abh. IV, 82 5 esse R 6 donena ex dioens P 8 hisdem RPcf. Neue Formenl. II, 201 16 oaedae R 17 suam e non cogitare G non eolum cogitata E 20 ad id GRP id ad T aut ex fructu G audax fructu Pa ex fructu R aut fructu Tt 21 eo om. G 22 rectum id GR rectum PTE 23 dei om. R 24 uoluntatis RP egit R elegit PTE 27 quod G ex usu lliJar. cf. Addenda id quod RPTE 28 cum uenia admittet GR debet admittere PTE 28 peccati confeseio GR confessio peccati PTE 29 haec RPT ex Bened. in adn. fort. recte. )
Ob quod iam confidens propheta per confessionem ac precem suam in portu se innocentiae conlocatum ait: confitebor tibi, domine, in toto corde meo: quoniam audisti uerba oris mei. duplex intellegentiae huius, ut superius iam diximus, sensus est. nam siue laudem deo confitetur, quia uerba oris eius audita sunt, siue per misericordiam dei, cum diu orasset, adiutus iam omnibus peccatis desinentibus confitetur. fidei nostrae utrumque conueniens, ut et dominum laudemus et confiteamur intellecta peccata.
Dehinc sequitur: et in conspectu angelorum psallam tibi. parum sibi existimat propheta esse, ut hominibus tantum praesentibus psallat, quia homines corporalium tantum negotiorum officia inspiciant. in eo enim, quod psallit, motum conplacitae deo operationis ostendit. non ergo ea, quae uidentur in corpore, cerni desiderat, sed ea, quae spiritaliter naturae [*](5 profeta G nequa aliqua G 6 operatioue GRT ex oratione P 10 animum R contaminauit ex contamiuit P 11 fort. aut si a criminilw* G f ex caedibus PTa 16 extinguendisq. incentiuis (xtinguendisq. in iia ras. nt. 3) R 18 confitens PT ac ex hac R 19 collocat cu ait T 24 audit' T 30 inBpiciunt TE 81 ea om. PTE 82 ea supr. add. P. )
Sed non solum coram angelis psallit, sed etiam id, quod sequitur, efficiet. adorabo ad templum sanctum tuum: non in templo, ne quid secundum consuetudinem Iudaeorum corporaliter loqui uideretur, si adoraret in templo; sed a d templum, id est apud templum spiritu et corpore adoraturus. [*]( 4 Ps. XXXIII, 8. 6 Gal. III, 19. 13 IV Reg. 6, 15 sq. ) [*]( y 3 misteriorii P mysteriorum Re cf. Acad. p. 32 5 eum om. R mosy 11 10 helisaens R post esset supr. scr. & P pararet ex pareret corr. m. 1R et om. P 11 antelucanus Re (G h. t. deest) ante lucem PT 12 obsidere = P 15 haelisaeus R 16 huius pueri PT 18 aequis P 21 dm R dominum PT 28 psallat Ra spiritalibus RE om. PT 25 psallet ex psallit T id om. P 28 uidetur R 29 sp3 ex spfli m. 1 R. ) [*]( XXIT. Hilw. Ptct. pan I. ) [*]( 47 )