Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Neque solum magna est dei gloria, sed etiam excelsus est et humilia respicit. hinc eminentis celsitudinis suae admiratio maxima est, quod humilia respicit, qui excelsus est. sed quae humilia respicit ? nempe ista: cor contribulatum et humiliatum deus non spernit; et rursum: et super quem respiciam, nisi super humilem et trementem uerba mea? sed qui excelsus humilia respicit, habet in se aliam quoque admirationem, quod et alta de longe agnoscit. superbse et insolentes cogitationes deum non fallunt: agnoscit omnia, et nihil scientiae eius inpenetrabile est. deus, ut scriptum est, prope est his, qui tribulato sunt corde; non admiscetur autem adrogantibus, neque insolentibus prope est. unicuique nostrum pro fidei diuersitate aut proximus est ant remotus, spiritali uirtute, ubi se dignum est, adquiescens. et ideo alta a longe cognoscit, quia et per indignitatem abest ab insolente et per uirtutem, longe licet, quae sunt superba. cognoscit.
Si ambulauero in medio tribulationis, uiuificabis me. non abnuit iustus iste, ne in mediis tribulationibus ambulet. scit enim, quia tribulatio secundum apostolum patientiam operatur. scit inprobabile aurum non placere, scit uictorem militem nisi bello non futurum, scit intemptatam fidem languere, scit in tribulationibus secundum apostolum gloriandum. scit inparem se tribulationibus sine auxilio dei esse; et idcirco per deum salutis suse certus est et, cum in mediis tribulationibus ambulet, per eundem se uiuificandum esse confidit. ait enim: super iram inimicorum meorum extendisti manus tuas: et saluum me fecit dextera tua. dominus [*](4 Ps. L, 19. 5 Esai. LXVI, 2. 11 Ps. XXXIII, 19. 20 Rom. V, 3. ) [*]( 5 spernit GR spernet PTE 6 trementem ex trementan corr. fJI. 1 R 1 7 sed qui R sed qui = P sed q (?) T sed quia E 8 agnoscit RT agnoscit ex acnoscit P cognoscit E 19 adrogantibus G arrogantibus RPT 18 unicuique nostrum G unicuique enim nostrum RPT 15 alta a longe scripsi alta longe R a longe alta PT quia et R qui et PT 19 abnuit ex abuit P iatae R 91 inprobabile aurum R improbabilem uirum PTE 23 languAere R 24 sine Re nisi PT 26 per eandem R per easdem PT confidit supr. scr. P 97 meorum om. PT. )
Seruauit autem euangelicae mansuetudinis propheta rationem, qua iniuriam reddere his, qui nos persecuntur, inhibemur, dicens: dominus retribuet pro me. illi enim uindicta seruanda est, qui in calumnia uestis dimitti et pallium iussit, qui post iniuriam alapae unius praeberi et maxillam alteram uoluit, qui uetuit malum pro malo reddi: plus uindictae adepturis his, qui aeterno iudici ultionem prsesentis iniuriae reseruassent.
Concludit deinde fidelissimae spei uoce: domine, misericordia tua in saeculum. opera manuum tuarum non omittas: ut, quia dei misericordia in saeculum est extendens super iram inimicorum manum suam et fideles suos protegens dextera sua et pro his retribuens, opera manuum suarum non omittat, hominem scilicet, qui ait: manus tuse fecerunt me cetera. nonnunquam manu dei facta commemorari solent: homo uero semper manibus effectus, [*](3 I Pet. 5, 8. 18 Matth. V, 40. 24 Ps. CXVIII, 73. ) [*]( 1 nos extensa (tranapositionis signa eras.) R extensa noa PT 6 ira I trUpr. add. m. 2 P inimcorum R 9 nuncupatur & cognominatur R cognominatur PT 10 in omni R in omnium PT bella P protegemur R protegimur PT 19 persecuntur R persequuntur PT 14 uestis RlPT nestes R' (?) e pallium ex palleum P 17 adepturis his R adeptnris PT 19 fidelissime di uoce PT (T haec uerba in marg. add. et adiunxit aliam lectionem: fidei suae uooe) 90 in eaeculum PT (eis rdr aiara LXX) in saecula R 21 omittas (mit in ras. 3) R 26 nonnunquam RP nonnunquam ex nunquam T 26 manibus RPT manibus dei E. )
In finem psalmus Dauid.
Domine, probasti me et cognouisti me et reliqua.
Omnis quidem propheticus sermo ex diuini spiritus instinctu profectus est. et hoc non in obscuro est, cum legimus: haec dicit dominus; et iterum: audite uerba domini: et rursum: quoniam dominus locutus est; et in eodem: os enim domini locutum est ista. de psalmis autem ipse dominus in euangeliis confirmat, cum ait de se: s i, inquit, Dauid in spiritu uocat eum dominum, quomodo dicitis, quod filius eius est? docens omnia Dauid spiritu prophetico elocutum. locutum autem de se licet in hoc loco eodem ostenderit, cum ait ab eo dominum se esse in spiritu nuncupatum, absolutius tamen ostendit, in psalmis sacramentum omne corporei aduentus sui contineri, dicens: haec sunt uerba mea, quae locutus sum ad uos, cum adhuc essem uobiscum, quoniam oportebat omnia [*]( 3 Matth. XXVIII, 20. 12 Hierem. XXXI, 2; 10. 13 Esai. XXIIII, 3. 14 Esai. LVIII, 14. 1B Matth. XXII, 45. 21 Luc. XXIIII, 44. ) [*]( -1 in eum RE in eo PT connnmeratione monstrata (sic) RP commemoratione monstrato TE 2 ut igitur hunc R ut hunc igitur PT 3 et in eo RT et in eu P sum uobiscum R 4 usque in R usquae P usque ad TE 5 Qic Re; dominus noster Iesus Christus PTb Finit psSl. CXXXVII incipit CXXXVIII R ESp tract psalmi CXXXVII inc trSct psalmi CXXXVIII P Expl. de CXXXVII ineip. de CXXXVIH T 10 sq. sic Re; omnem propheticum sermonem ex diuini (diuini ex diui P) spiritus instinctu profectum non in (in Stlpr. scr. P) obscuro est, cum legimus PTb 15 cum ait si inquid dauid R cum ait de se si inquit dauid PT cum de se loquens ait: si Dauid E 18 in hoc loeo eodem R in hoc eodem loco PTE 19 ait ab eo R ab eo ait PTE. )
Diligenter autem ea obseruanda est ratio, ut, quaecumque homini illi, quem ex utero sanctae uirginis adsumpsit et in quo se nasci hominem, qui deus erat, uoluit, apta esse et congrua uidebuntur, cum debita caelesti naturae suse dignitate tractentur neque sacramentum salutis nostrae, quo in forma dei manens formam serui accepit, ad contumeliam indemutabilis suae et inuisibilis et incorporese et inpassibilis substantiae coaptemus. quod enim homo fuit, nobis profecit, sibi nihil dempsit. exinaniuit enim se in forma dei manens, ut et forma hominis [*](1 in lege Moysi Rb in libro moysi PTe (in P ex parte in ras.) et in prophetis et psalmis R et in prophetis et in psalmis PlT et prophetis et psalmis P'b 2 quod R quin PTE 3 pleraque Jle ' plerumque Pb plerunque T 4 patriarcharum prophetarum martyrum apostolorum Re recte, quia martyres etiam in prima yeueratione i. e. apud Iudaenx erant, apostoli autem in secunda tantum, prophetarum patriarcharum apostolorum martyrum PT 5 generationis quoque primae RTE generationes quoque primae P et generationis sequentis TE et generationes sequentes RP 7 in supr. xcr. P 10 praestat RPTa praestet « 11 sine probabili Re improbabili PTb 12 ad personam Christi omnem e ad personam omnem Ra ad personam eius (ei' 7') omnem PT 18 hanc eius prophetiam Re hanc prophetiam eius PTb 14 est ratio R ratio est PTE 15 assumpsit RE O psumpsit P paumpsit T 18 q T qua RPE 19 formam serui GRT forma serui P 22 eni supr. scr. m. 1 R ut & forma hominis esset non ut forma dei esse desineret R non ut forma serui esset et forma dei esse desineret PT. )
Itaque si quid infirmum ex persona eius dictum reperietur. ad hominem referri oportet, per quem habitauit in nobis. uerbum enim caro factum est et habitauit in nobis. referendum autem ob id est, quia non alienae aut simulatse naturae hominem adsumpsit. uerbum namque caro factum habitauit in nobis: non in uitia infirmitatesque carnis ex uerbi uirtute deficiens, sed naturae nostrae infirmitates homo natus adsumens. adsumptio autem infirmitatis non fecit infirmum, quia aliud est naturam esse, aliud adsumpsisse naturam. et extra generis necessitatem uoluntatis accessio est. non enim peccator fuit, sed peccata suscepit; neque infirmus extitit, sed portauit infirmitates. ipse enim secundum prophetam peccata nostra suscepit et infirmitates nostras portauit. et ne quid in inpassibilem atque indemutabilem diuinitatem infirmitatis incidere existimaretur, adiecit: et nos putabamus eum in doloribus esse. suscepit ergo infirmitates, quia homo nascitur; et putatur dolere, quia patitur: caret uero doloribus ipse, quia deus est. et cum habitat in nobis cumque infirmitates nostras [*]( 1 Ioh. V, 19. 12 Ioh. I, 14. 91 Esai. LIII, 4. 24 Ibid. ) [*]( 8 in forma serui manene Ge in forma manens eerni R in forma dei tm manens PTb 7 uirtuenaturae G 8 aboleuit GRE absoluit PT 10 repperietur GR 11 oportet GT oportebit RPE habitabit f; 12 et om. G habitauit GRT ex habitabit P 18 aut simulut** (j 16 homo natur. (?) G 28 adque G 24 adiecit GR dicit P putabamus GR putamus P 25 iniquitates G 26 dolore G 27 habitat GRP inhabitauit e. )