Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Descendit autem unguentum a capite in barbam. barba uirilis aetatis ornatus est. neque enim nos paruulos esse in [*]( 18 II Cor. 2, 16 sq. ) [*]( 1 deus tuus Pe cf. Sabatier //, 92 deus deus tuus Tb 2 de (mi. T 3 ut reges ungebantur Vr oleo laetitiae Vr ungitur E unguitur T ungetur P unctus est Vr 6 myrro Ta 7 unguitur T ungaL P 9 aro V hic desin. cod. V 12 mirum P myrrum Ta unguentum r 17 speram' P 20 et = = istis P 26 gratum PT et gratum e 27 praebens T praeba P praebet e. * )

688
. Christo oportet nisi ad id tantum, quod dictum est: paruuli malitia, non sensu. infideles autem omnes idem apostolus paruulos esse, quia infirmes ad cibum firmum manentes adhuc lactis egeant, obiurgat dicens: lacte uos potaui, non cibo: non enim poteratis, sed neque adhuc potestis. de se autem ita: cum factus sum uir, dereliqui ea, quae sunt paruuli. occurrere uero in id festinat, in uirum consummatum, in mensuram aetatis plenitudinis corporis Christi. unguentum hoc ergo in Aaron barbam. id est in consummatae fidei uirum descendit a capite. caput secundum apostolum uiri Christus est. Moyses unguentum hoc composuit et confudit; sed componendum et confundendum deus docuit, et deus mediator in lege. de capite ergo, id est de Christo descendit in barbam: et ab eo descendit, cui dictum est: unguentum exinanitum nomen tuum. descendit autem in eum, qui per aetatis firmitatem indemutabilis esset fidei firmitate mansurus. descendit autem etiam in ora uestimenti. ora uestimenti ea sunt, quae usque ad pedes defluunt, per quod ad omne corpus hic unguenti odor a capite in barbam et deinde ad uestimenti ora descendit. in his autem mulieribus, quae ungentes dominum typum ecclesiae in euangelio praetulerunt. ita docemur, quod una caput, alia pedes unxerit; per quod unaquaeque earum significatur in parte corporis omne corpus unxisse. media itaque corporis praetermissa sunt. nam dum ora uestimenti et barba memorantur, omne in his corpus ostenditur. [*]( 1 I Cor. 14, 20. 4 I Cor. 8, 2. 6 1 Cor. 13, 11. 7 of. Ephea. IV,13 14 Cant. I, 2. ) [*]( 8 infirmes ad oibum T infirm*8 ad cibum G infirmis ad cibum P infirmi sint ad cibum r infirmi sumere cibum e manenteB PT minime ualentes e, om. r 6 non eni PT nondum enim rE 6 dereliqui ea (ea om. r) quae sunt paruuli Gr ea quae sunt paruuli dereliqai PTE 8 plenitudinis om. PT (de G h. L nihil constat), sed tf. Sahatier 111, i99 9 in aaroD barbam PT in barbam Aaron rE 11 capud G 18 in lege GT supr. scr. P 17 fidei supr. scr. T 18 in ora PTr (qf. Sabatier II, 261 et infr.) in oram E 19 defluant (?) G 21 ora GPTr oram E 22 unguentes T 24 unaquaeque G quaeque PTE 96 memoritor s memoratur GPTr. )
689