Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Conparationem uero huius boni iucundique propheta constituit dicens: sicut unguentum de capite, quod descendit in barbam Aaron, quod descendit in oram . uestimenti eius. Aaron unguento, cuius compositio et confusio ex odoribus continetur, unctus est in sacerdotem. hanc consecrationem primi sacerdotis sui deo esse conplacuit. dominum quoque nostrum inuisibiliter et incorporaliter unctum esse cognouimus, cum dicitur: unxit te [*]( 6 Rom. XII, 18. 26 Ps. XLIV, 8. ) [*]( 5 in concordia ex incordia m. 1 P 6 quo alio P ex uobis ad omnes — si possibile est in marg. super. add. P 9 ei et P etsi Te natura habeat PT natura non habeat e , 12 inter uno et patre lacunc 4-/j litt. T fratres esae sub V ex usu Rilar. fratres et anb PTE 18 unianimes V unanimes PT E sub uno capite TlE snb uno corpore V, T* in marg., sub uno corpor = e P 16 deatricta ex districta T 17 Cgregatioue ex gregatione P 20 de capite VT in capite Prb cf- a p. 687, 30 21 in barbam aron P(r) in barba aron V in barbam barbam Aaron Tb 24 primi sacerdotis sui PTE primum sacerdoti suo V 25 et inoorporaliter TE et corporaliter P om. V. > )

687
deus tuus oleo exsultationis. unctio ista terrena non est, . incorporea est, inuisibilis est: non de oleo ut sacerdos et propheta, non cornu ut rex, sed oleo exsultationis ungitur. opus istud laetitiae spiritalis est et ad sacramentum caelestis unctionis exsultationis fructus adhibetur; non materies creaturae est. quia corporalia corporalibus indigebant, Aaron myro confusionis ungitur; sed id, quod corporale est, per efficientiam uirtutis spiritalis imbutum speciem olei caelestis imitatur. denique post hanc unctionem Aaron secundum legem Christus est nuncupatus, postquam unctionis confusio per id, quod a deo confundi demonstrata est, in speciem unctionis inuisibilis consecratur. ut igitur hoc myrum omnes f“tentes odores et inmundos cordium spiritus. quocumque infusum fuerit, extinguit seque in omnia, in quae infertur, odor hic suauitatis infundit, ita per hoc sacramentum unctionis infusae et per eam omni terrenorum ac sordentium uitiorum nostrorum foetore deterso deo iam quod est suaue spiramus. nouit hunc suaueolentise spiritum beatus apostolus Paulus dicens ita: Christi bonus odor sumus deo in omni loco, in his, qui saluantur, et in his, qui pereunt; et in istis quidem odor ex morte in mortem, istis autem odor ex uita in uitam: ut odorem uitae nos esse uiuentibus, ita odorem esse mortis his, qui in peccatis suis morerentur, ostendens. ipse autem Christi odor ex nobis bonus deo est. ut igitur placitum hoc in primo, id est Aaron, sacerdote unguentum deo extitit, quo in exemplum olei exsultationis perungebatur gratum deo ex se fidei et innocentiae odorem praebens, ita bonum et iucundum est habitare fratres in unum, per quod unanimitas uoluntatis eiusdem primis et maximis sacramentis bonorum caelestium conparatur.