Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Additur etiam et alterius conparationis exaequatio, cum dicitur: sicut ros Hermon, qui descendit in monte Sion. ros ab Hermon in Sion non descendet; multo enim a se interuallo hi montes diuersi sunt. neque sane natura fert, ut ros a loco in locum descendere posse uideatur. Sion autem est secundum doctrinam caelestem ecclesia, uel quse nunc est, uel quae erit sanctorum, quse per resurrectionem glorificatorum et. laetantium angelorum coetu frequentatur. Hermon autem mons est in Phoenice. cuius interpretatio anathema est; quod enim nobiscum anathema nuncupatur, id hebreice Hermon dicitur. fertur autem id, de quo etiam nescio cuius liber extat, quod angeli concupiscentes filias hominum, cum de caelo descenderent, in hunc montem maxime excelsum conuenerint. sed haec praetermittamus. quae enim libro legis non continentur, ea nec nosse debemus: commemorata autem ob id tantum sunt, quia nos de hoc monte dei per prophetam professio commouebat. certe hodie gentes montem hunc profana religione uenerantur et interpretationem nominis sui, quod est anathema, ipsa illa impiae superstitionis sede testantur.