Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Ad primam enim apostolorum praedicationem hoc praecipuum fuisse credentium praeconium legimus, quod dicitur: erat enim omnium credentium cor et anima una, adsensu eadem, uoluntate non dissonans. fide socia, amoris ac sententiae unanimitate perfecta. et hoc testatur ille gentium doctor dicens: ut sitis omnes perfecti, eodem sensu, eadem sententia. et rursum: inplete gaudium meum, ut idipsum sapiatis eandem caritatem habentes, unanimes, unum sentientes, nihil per aemulationem siue per inanem gloriam agentes, sed in humilitate inuicem arbitrantes prsecellere super inuicem, non sua, sed aliorum unusquisque uestrum contemplantes. hoc apostoli [*](8 I Tim. 3, 15. 17 Act. ap. IV, 32. 20 I Cor. 1, 10. 22 Phil. II, 2. ) [*]( 1 illud sit GPT sit illud E 4 propheta laudauit acripsi profeta laud*** G propheta Dauid dicit PTE I ob Pe sub Tb (de G h. I. non constat cf. Acad. p. 2.5) 9 oporteat te G te oporteat PT deuersari PT diuersari G ned cf. p. 237, 14 11 habitare fratres GPT fratres habitare V 12 cum (supr. scr. P) in unum PTE quia cum in uno V conuentu ecclesiae (eclesiae V) congregantur (congraegantur V) VPT conuentum ecclesiae congregant e 15 hoc praecipuum PTE hoc magnum praeceptum V 16 credentium praeconium om. V 18 assenau eodem (in n ras.) P 22 eadem P 28 abentes P. )