Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Videamus, quid illud sit, quod bonum et iucundum esse propheta demonstrat, scilicet habitare fratres in unum. uon humanas cohabitationes nec terrenarum domorum communionem propheta laudauit. nam fratres ob haec ipsa tectorum consortia dissidentes uidemus, et inimicos saepe eiusdem domicilii habitatio continet: et nonnumquam incrementum odiis ipsa illa cohabitandi indignatio subministrat. sed nouit esse apostolus communem et religiosam domum dicens: ut scias, quemadmodum oporteat te in domo dei deuersari, quae est ecclesia dei uiui, columna et firmamentum ueritatis. itaque bonum et iucundum est in unum habitare fratres. cum in unum habitant, conuentu ecclesiae congregantur: cum fratres nuncupantur. unicae uoluntatis caritate concordes sunt.