Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Per omnem doctrinae ordinem gradibus scanditur; nam per gradus ad superiora prouehimur. in eo enim; quod ita coepit propheta: ecce, quam bonum et quam iucundum. docemur, quid bonum atque iucundum sit, ut per cognitionem eorum in bonis iucundisque maneamus. seruata autem scienter ea ratio prophetae est, quod bonum iucundumque sociaret: quia non omne, quod bonum est, iucundum est, neque omne, quod iucundum est, bonum est. iucundus est luxus, sed bonus non est; est enim in ipsa illa corporalis lasciuise amoenitate detrimentum et salutis et famae. bona est tolerantia iniuriae, cum ad inreligiositatem conpellimur poenis famis, sitis, frigoris, uigiliarum. contumeliarum, dolorum, sed iucunda non est; illic enim iniuriosum perfectae uirtutis officium est. atque ita per haec nonnumquam et bonum iucunditate indiget et iucunditas solet eo carere, quod bonum est. [*]( 1 diu xpi G iesu VfRPT 2 flectat (IR flectatur PTE 4 in gloria dei GRP in gloria est dei T Explicit peals CXXX incipit pall CXXXI (sic) G IIIH psalraus ///// incipit psalmus CXXXII r Finit psil CXXXI incipit CXXXU alleluia R Elp: tractatus psalmi CXXXI inčp tractatus psalmi CXXXII P Expl de CXXXI incip de CXXXII T — in R ea, qllae secuntur, usque ad psahn. CXKXV desunt. 7 bonil est et u iucundum V h. l.} infra deest, sed G bonum et qa iucundum 11 profeta (j iocundum PT (ita etiam in seq.) 12 quod (r ut uidetur adque G 14 ea ratio profetae est G ea ratio a propheta est PT quod G ut PT 18 et famae GT famae P cum G maxime cum PT 511 adque ita G adita Pet qc T et it* E 512 sic scripsi Acad. 38: et bono iucunditas indiget et iuciiditas solet eo carere G et bono iocnnditas solet eo carere P et bonum iocunditate et iocunditas solet eo carere Tb et bonum iocundo et iocnnditas solet eo carere e. m )