Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sicut, inquit, iurauit domino, uotum uouit deo Iacob. sacramenti mentio ad professionem uoluntatis adsumitur. et nescio, an unigenitus iurauerit. certe ita et gessit et locutus est omnia, ut sacramenti religioni satisfacere uideretur. namque cum quaedam de passione sua locutus ad discipulos suos fuisset et Petrus tamquam indignum hoc dei filio detestatus esset, Petrum, cui superius claues regni caelorum dederat, super quem ecclesiam aedificaturus erat, aduersus quam portae inferi nihil praeualerent, qui quae in terris soluisset uel ligasset, ea in caelis uel soluta persisterent uel ligata, hunc itaque tali conuicio detestantem hoc sacramentum passionis excepit: uade retro post me, satanas, scandalum mihi es. tanta ei religio fuit pro humani generis salute patiendi, ut Petrum, primum filii dei confessorem, ecclesiae fundamentum, caelestis regni ianitorem et in terreno iudicio iudicem caeli, satanae conuicio nuncuparet. quin etiam in [*]( 2 Matth. XI, 29. 8 Matth. XII, 18 sq. 22 Matth. XVI, 23. ) [*]( 8 de eo Rb di PTe 4 anima mea VRPlTb animae meae P'e 5 ludioimn gentibus (gentib. V) VPTb iudicium meum gentibus R gentibus iudicium e 6 olamauit V 7 ut ergo omnis V 8 huius VRTe eius Pb 11 inquid R diio supr. scr. m. 1 R uotum om. R 14 saoramenti religioni VRb sacramento religionia Pe sacramento religioni T 16 indignuB V1 17 petrQ ex petro T petro RPa 19 inferi VRe inferni (an ras. P) PTb praeusalerent R ualerent VTe ualerent ex q; ualent P qui quae (in ras. P) VPTE qui quae R soluisset R uel soluisset VPTe fort. recte 22 uade retro post me VR uade post me PTE if. Sabatier III, 98 satanas VR sathanas T satana PE 28 tanta ei RVPT tanta enim ei E 25 iudioio supr. scr. T. )

664
tumultu eo, quo se dedendum passioni praebuerat, cum idem Petrus seruo sacerdotis gladio aurem abscidisset, ait: reconde gladium tuum in theca: calicem, quem dedit mihi pater, non bibam illum? impium et profanum docens esse, si non omnia, quse erga humanam salutem patri uouisset, expleret. absolute autem in eo ostendit deuotam passionis suae religionem, cum post aceti poculum esset spiritum traditurus; perfectis enim omnibus ait: consummatum est, et inclinans caput tradidit spiritum. percucurrerat enim omnia sacramenti officia: et ubi consummatione gaudetur, ibi in suscepti operis perfectione laetitia est. ergo quia secundum hanc gestorum deuotionem ita omnia acta sunt, ut uideantur studiose pro religione, qua iurata sunt, esse perfecta, sequens est, ut uideatur, quid sit, quod Dauid iste et iurauit et uouit.