Si intrabo in tabernaculum domus meae et si ascendero in lectum strati mei, si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem et requiem temporibus meis, donec inueniam locum domino, tabernaculum deo Iacob. humanae naturae uota haec esse non possunt, et condicio sacramenti infirmitatem terrenae necessitatis excedit. adeundum tabernaculum domus non est, strato lecti abstinendum est, somnus oculis et palpebris dormitatio et requies temporibus non danda est, donec cum inueniatur domino locus et tabernaculum deo Iacob. [*]( 2 Ioh. XVIII, 11. 8 Ioh. XIX, 30. ) [*]( 1 eo quo RTE meo quo V c€L eo quo (cQ in ras.) P dedendum VRE danda PT 2 ait om. P 8 in theca VT in teca R supr. tcr. 1' in theoam E 5 patri uouisset RPTE pati (adJ. m. 2) uoluisset r 6 ostendet V deuotam VRE dediti P debita T 8 et supr. tcr. p om. 7' 9 oapud R 18 qua iurata sunt esse VRPT quia iurata sant haec esse E seques est P 14 ut add. m. 2 V 15 et si asoendero I si ascendero RPTE 18 doneo inueniam VRPTe donec cum inueniam b 20 haec esse Re ista (add. m. 2) esse V esse ista PTb 21 excaedit R n 22 strato lecti abstinendum est om. R 28 doneo cum RPb doneo T donec e cf. Arch. //, 604 24 domino locus RT don locus V dAo locutus P. . )
665
standum ergo erit nocte dieque sub caelo, et numquam in requiem corpus iacebit; oculi autem semper uigiles laborabunt, et ne ipsis quidem palpebris coniuendi in dormitationem permittetur obductio. tempora uero, quae maxime in toto capite et corpore iniuriis uigilise et stationis obnoxia sunt, requiem non habebunt, homo istud de se iurare non sinitur; etiamsi maxime nolit, condicionem tamen uoti huius pro ipsa naturae suae necessitate uiolabit. uigilet licet animus et corpus in statione contineat, tamen necesse est infirmitatis dominante natura et procidat et dormiat et requiescat inuitus. dehinc quem locum homo deo inueniet et inconprehensibilem infinitamque naturam quali tabernaculo continebit? cum de se ipse per prophetam deus locutus sit dicens : caelum mihi thronus est, terra autem scamellum pedum meorum: quam domum aedificabitis mihi aut quis locus requietionis meae? omnia enim haec fecit manus mea, et mea sunt omnia haec. non ignarus autem huius diuinae uocis propheta est et scit humanae et terrenae operationis domum deo esse non posse, idipsum psalmo anteriore contestans, cum ait: nisi dominus sedificauerit domum, in uanum laborauerunt, qui aedificant eam. ergo si neque natura hominis condicionem uoti istius recipit, neque locum et tabernaculum deo humana requirit operatio, cognoscendum est per scripturarum caelestium auctoritatem. quod sit
[*]( 18 Esai. LXVI, 1 sq. 20 Ps. CXXVI, 1. ) [*]( 1 nocte dieque RTE noctu dieque P nootu diuquae V et numquam e.r sub numquam m. 2 V in requiem VRP in requie TE 8 ipaia RPTE ipsii r palfebris V coniuendi V conibendi R conniuendi e conuiuando (a in ras.) P coniaendo T(b) in dormitationem VR in dormitationo e dorminationi 1Tb 4 in toto R toto in VPTE 5 uigiliae RPT uigiliarum E fi istud VR e ista PTb iurare VRE orare PT 7 nolit VRT nollet P 8 iiecessitate ex necessitatem m. 2 V 9 dominantem V 10 rpcedat PT* 11 homo deo R deo homo PTE & inconpraehensibilem Re incomprehensibilem PTb 12 ipse add. m. 2 V 18 ait R eft VPTE thronus VPTE thronum R 14 scamellum V scabellum RPTEcf. Abh. IV, 94 18 humanae terrena (5 in ras.) P 22 recipit VR reoipiat P recipiet TE 23 humane m P requirit R requiret VPTE reperiet coni. Itened. 24 scripturarum caelestium RPT oaelestium acripturarum E. ) 666
hoc uotum, per cuius satisfactionem locus domino, et deo Iacob tabernaculum sit repertum.