Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Ait enim: memento, domine, Dauid et omnis mansuetudinis eius. non ait: memento mei, sed: memento, domine, Dauid, ut alterum, qui loqueretur, ostenderet. orationem autem omnem hanc esse unigeniti dei filii per prophetam loquentis existimari necesse est, memoriam dei patris erga eum, sibi quem adsumpturus erat, hominem deprecantis. est enim nunc Iesus secundum apostolum in gloria dei patris, et ei omne caelestium et terrestrium et infernorum genu flectit. ergo se primogenitus dei filius, deus uerbum, iam Dauid nuncupat per prophetae orationem eius sibi hominis nomen adsumens, qui secundum diuinitatis suae priuilegium una secum esset in patris gloria collocandus. memente, domine. [*]( 2 Matth. XXVIII, 18. 8 lob. XIV, 27. 21 Phil. II, 10 nq. ) [*]( 1 luoifioat VPT inluminat RE cf. Abk. IV, 93 et infr. Ps. CXXXVlll cap. 37 ueniem V 2 o fili dignitate testamti pacis eris P omnieni eni mihi V 4 est add. m. J°V 5 dauid tempora VRPT tempora Daoid E esse haec VRe haec esse PTb 9 ab aetatis Rb beat.. V a beatii P a transaotis (sed in rnarg. habeatil) T ab eius e 11 fort. sed in 12hic qui propheta (profeta V) VRe hio propheta PTb 18 magnos est VB, magnus PTb eo ex eodem m. 2 V 17 domine om. R ut er 4 at R 19 per profetas PT 20 ergo V1 eum ex enim m. 2 V 511 in gloriam V 22 genam V 28 fleotit VR fleotent P flectitur TE dem ante uerbum om. V 24 per profetae orationem R per profetiae rationem V per prophetam PTE 515 unam V 26 in paris V. )