Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Dauid cum patribus quiescebat, ipse testamentum datae per Moysen legis cognouerat; tanto postea deus per prophetas locutus est Dauid excitandum, pastorem, regem, orientem, iustum, in cuius diebus salus Israhel sit, ad quem deus testamentum pacis disponet. ergo est Dauid non hic Iessae filius, psalmorum ex parte conscriptor, sed Dauid ob custodiam gregis sui pastor: pastor enim bonus pro ouibus suis animam ponit, ob aeterni regni gloriam rex, cui dictum est: Rabbi, tu es rex Israhel, ob iudicium iustus: pater enim non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, ob lumen mundi oriens: est enim lux uera, quae [*]( 4 Hierem. XXIII, 6 sq. 8 Ezech. XXXIV, 23 sq., cf. Esai. XL, 11. 22 Ioh. X, 11. 24 Ioh. I, 49. Ibid. V, 22. 26 Ibid. I, 9. ) [*]( 2 ipgi in ras. P aliis, operabuntur V (cf. Sabatier 11, 696 adn.) alii. diis et operabuntur RPTE 5 regim V1 regnabit ex regnauit P et ante intelleget om. V 7 istrahel V 8 isaia ?' de Esaia Jt. I. cum Ezechif.le cortfuso cf. adn. Bened. 9 altum et pascet RP 11 dominus & locutus sum R 14 deberi uenerationS VR det>i uenerationS T debreui ueneratione 7* 16 datae om. V 17 postea ex posea m. 2 V ds supr. scr. P per profetas ex profetas m. 2 V p. profetas P 19 istrael V 20 disponet R disponit VPT iessae V cf. Abh. IV, 80 iesse RPT 24 ob iudioium dei iustus e 26 0 lumen P est enim V cf. Sabatier 111, 387 adn. orat enim RPTE. )

662
lucificat omnem hominem uenientem in hunc mundum, ob filii dignitatem testamenti pacis heres: omnia enim mihi data sunt in caelo et in terra et: pacem meam relinquo uobis. confiteantur ergo necesse est Iudaei, longe post Dauid tempora esse haec praedicata. est autem Dauid iste, qui nomen parentis secundum originem carnis accepit: nomen sumens eius, cuius ex genere sumebat et corpus. omnia autem, quae psalmo continentur, et a gestis prophetae Dauid et a natura humanae infirmitatis et ab aetatis temporibus diuersa sunt. et quia ei non res, non condicio, non tempus aptatur. et in eum Dauid, quem postea deus per prophetas pollicitus est, conueniunt, non est ambiguum, quin etiam hic, qui propheta egregius et magnus est, de eo Dauid, qui postea extitit. dei spiritu, prophetae officio sit locutus.