Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Debinc sequitur: uiduam eius benedicens benedicam. quidam translatorum interpretatus esse ita repertus est: captionem eius benedicens benedicam: tamquam uenatoribus et piscatoribus hominum effectis apostolis haec eorum benedicta sit captio, maxime quod Bethsaida, ei qua apost-oli sunt, per interpretationem linguae hebraicae domus uenantium nuncupetur. sed nobis sequenda est prima illa et sub Iudaeorum temporibus ante domini aduentum ad ecclesiae doctrinam consignata translationis auctoritas: uiduam e eius . benedicens benedicam. quanta uiduarum dignitas 'est et honesta unius tori conscientia et felicis continentiae indemutata constantia! haec enim benedicitur et benedicendo benedicitur: ex iudicio scilicet benedicentis benedictione fit digna. sed apostolus gentium doctor hortatur nos et aliud de uidua, quae benedicenda est, sentire. lege enim non per uirtutem spiritalis [*]( 1 misit me R 6 per VPTE p nupr. scr. R domo VPTE domfl R et intellegens — inenarrabilis in marg. super. add. P 7 ex ea VPTE ex eo R in = qua (n ex m?) R infinitatis Buae VRe infinitas M* IN PTb 11 offensio, non demutatio VRP offensio, nulla demntatio t offensionum demutatio Tb 19 eit et electa V 14 qaidam truslatoram — benedicam om. PT interpraetatus VR 17 maxime quo f bethaida T betsaidam V 18 hebreicae V haebraioae R 19 naenantium P nuncupetur VRP nuncupatur T 20 temporibus — ecole ÚI ras. m. 1 R 31 auotoritas RPT auctoritatem V 28 et felicÎIconstantia om. R continentiae ex continentiam m. 2 V 24 et benedicendo benedicitur VR om. PT 25 benedictione RPT benedictio Jr. )

681
efficientiae, sed per finem obseruantiae eius emortua uiduam eam esse, quae ex synagoga effecta ecclesia sit, docet dicens: an ignoratis, fratres — scientibus enim legem loquor—,quoniam lex dominatur homini, in quantum temporis uiuit? quae enim sub marito est mulier, uiuo marito uincta est legi. si autem mortuus fuerit maritus, euacuata est a lege mariti. ergo uiuente marito adultera uocabitur, si iungatur alii uiro. si autem moriatur maritus eius, liberata estalege, ne adultera teneatur coniuncta alii uiro. itaque, mi fratres, et uos mortificati estis legi per corpus Christi: ut et ipsi sitis alterius, eius, qui a mortuis resurrexit. conparatione uiduse, quae mortuo marito libera, quibus uolet, nuptiis sit, desinente iam lege uiduam legis ecclesiam esse demonstrat Christo legitime copulandam. hanc ergo legis uiduam benedicendo benedicet.