Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Deinde ait: pauperes eius saturabo panibus. bonum est in ecclesia pauperes non esurire: quia, cum inops pascitur aut sitiens potatur aut nudus uestitur aut infirmus uisitatur aut carcere clausus requiritur, et hsec officiorum obsequia ei deferuntur, qui in singulis nobis esurit et sitit et alget et infirmatur et clauditur quique ait: amen, dico uobis, quia, quae fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis. per hanc ergo dictorum eius fidelem professionem pauperes panibus saturat. saturat autem et eos panibus, qui per humilitatem cordis contemptumque saeculi se ipsos in paupertate [*]( 3 Rom. VII, 1 sq. 28 Matth. XXV, 40. ) [*]( 4 quonia V homini ex homi m. 2 V hominis R 6 uincta VRPT iuncta e 7 fuerit maritue V fuerit uir eius PT fuerit R euacuata eat svpr. scr. P 9 si autem R (iity rfe cf. Sabatier 111,616) si ante V si uero e si autem — coniuncta alii uiro om. PT 11 alii VE alio R mi fratres VRP cf. Neue Forment 11, 188 mei fratres T fratres mei E 12 legi VPT ex lege corr. m. 1 R 13 eius VRT om. P 14 nuptiia sit VRe nuptiis iungitur PTb 19 esurire RPT ex esuriri m. 2 V 21 et haec officiorum obsequia ei R ei haec officiorum obsequia PTE 23 amen VR amen amen PTE 26 dictorum eius RPTE dictorum V professionem VRITb promissionem e pauperes R pauperes eius VPTE. )

682
constituunt, quos cibo uitae perennis explebit, sicut loco alio dictum est; diuites eguerunt et esurierunt; inquirentes autem dominum non minuentur omni bono.