Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Dignitas deinde eorum, qui in saeculum super sedem sessuri sunt, ostenditur ita: quoniam elegit dominus Sion, praeelegit eam in habitationem sibi. haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quoniam praeelegi eam. non montem scilicet Sion desertum et inutilem legit, neque ciuitatem dirutam et euersam. locis enim deus non continetur, neque omnipotens et aeterna substantia aut in desertis montium solitudinibus aut in nominibus urbium ruinis iam deformium conquiescit. sed elegit eorum requiem, de quibus dominus in euangelio ait: nemo uenit ad me, [*](4 Ioh. XVI, 15. 6 Ioh. X, 80. 26 Ioh. VI, 44. ) [*]( 1 et superius R 2 est om. R 5 sunt mea sunt om. P sedis patris G Rl aedes patris VR* sed ipsa patris P& ipsa patris T sedia et filii est GRl aedes et filii est VRII et filii sedes est PT qf. Acad. p. 69 6 aut GVPTe at Rb intellegetur G VR intellipitur PTE 8 quod GVPT om. R 10 et filius in patre GPT et in patre filius VR 11 substantia oum paterna et (cd substantia paterna & T) maiestatis gloria unigenito cognita sit PT 12 congenita ex congenito m. 1 R id om. V fili V 13 pater ex paternam m. 2 V nuncupat PTE nuncupet VR 14 contumelia P 15 communicatarum Tt communicaturfl VRPa 18 ostenditur ita RPT ita ostenditur E 22 legit RPT elegit E dirutam Rb erutam PTe 28 dfis P 24 desertis VRTE discretia P nominibus VRb om. PTe.- )

680
nisi pater, qui me misit, adducat illum. illam Sion sanctam et caelestem Hierusalem elegit, concordem scilicet fidelium coetum et sanctificatas sacramentis ecclesiae animas, io quibus tamquam rationabili et intellegenti et emundata et aeterna per resurrectionis gloriam domo rationabilis et intellegens et inpolluta et aeterna inenarrabilis diuinitatis natura requiescat. non quod ex ea, in qua est. infinitatis suae inmensitate desistat, ut humanarum mentium angustiis coartetur; sed quia per digni se habitaculi sedem, qui ubique et idem et totus et semper est, in sanctis probabilibusque requiescat. ubi nulla offensio, non demutatio, sed in saeculum saeculi, id est in aeterna tempora digna et placens habitatio sit electa.