Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Non neglegendum est autem id, quod superius et inferius dicitur. superius enim dictum est: ponam supersedem meam; nunc autem dicitur: sedebunt super sedem tuam. et hoc quid erit ? nempe id, quod dicitur: omnia, quae patris sunt, mea sunt. sedis patris sedis et filii est, quia: ego et pater unum sumus. aut quomodo intellegetur: ponam super sedem meam et: sedebunt super sedem tuam, nisi quod per concordem et non dissimilem a se innascibilis unigenitique naturam et pater in filio et filius in patre est deitatis in utroque nec genere nec uoluntate dissidente substantia, cum paternae maiestatis gloria unigenito congenita sit? atque ob id sedem filii sedem suam pater nuncupat, quia et ex se et in gloria indemutabilis diuinitatis suae unigenitus et uerus deus natus sit, nec contumeliam communicatarum cum eo sedium sentiat, cui ex se genito in naturae similitudine nulla diuersitas est.