Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Omnes quidem anteriores psalmi graduum in profectum nos spei celsioris extollunt et per doctrinam fidei, spei, confessionis, humilitatis, orationis in sublime gradibus suis prouehunt. sed hic praecipue psalmus nos ad cognitionem filii dei edocet et sacramento adsumptse ab eo carnis instituit. coepit enim ita: memento, domine, Dauid et omnis mansuetudinis eius eius. audent Iudaei aduentum domini nostri, quo corpore salutem humano generi reddidit, abnegantes hunc psalmum ad Dauid referre, ut in passione domini impii, ita et in prophetiae scientia inperiti; legentes et non intellegentes, habentes et nescientes, uenerantes et non ob“dientes. qua enim religionis simulatione prophetarum libros uenerentur, multis cognitum est. contrectare legentes manu non audent. linteo substernunt, ad fidem sacramenti testes eos adhibent: et hoc eo proficit, ut maiore inreligiositatis crimine eorum, quibus tantus honos debetur, dicta aut contemnant aut dissimulent aut nesciant. hoc eo dictum est, quia, cum in prophetis longe postea, quam Dauid corpore excesserat, scriptum habeant in 26 Hieremiaita: in illa die, dicit dominus, contribulabo [*]( 25 Hierem. XXX, 8 sq. ) [*]( 1 per spem VRPT quia per spem E apem futuri saeculi VR futuri saeculi spem IVV 2 consequentes RPT conaequentis V consequemnr E U ihm xjio V Explicit psalmus CXXX incipit psalmus CXXI (lie) V Finit psalmus CXXX incipit CXXXI R Explioit tract psalmi CXXX incipit tract psalmi CXXXI P Expl. de CXXX incip. de CXXXI T 9 hamilitatis orationis R humilitatis operationis PTE om. V in Bublimae R in sublimen V 10 praecipuae R fili dei (sic) docet V 18 nri in rcu. R 14 reddit P 16 sciStiam periti V 17 habentesoboedientes om. PT uenerantes — oboedientes om. V 19 cStraotare V aud ent P 20 lintea T substnunt (bs in rcu.) P eos om. VPT 21 t pfecit T 28 onos ex onus R autem cStemnat V1 24 excesserat ex excesserit T 25 hieremia VT ieremia RP. )

661
iugum a ceruice eorum et uincula eorum disrumpam, et non operabuntur ipsi adhuc aliis, operabuntur domino deo suo, et Dauid regem ipsorum suscitabo illis; et rursum: suscitabo illis Dauid regem, orientem, iustum, et regnabit rex et intellegetet faciet iustitiamet iudicium super terram: in diebus eius saluabitur ludas, et Israhel commorabitur fidens; item in Esaia: et excitabo super eos pastorem unum altum, pascet eos seruus meus Dauid: et erit his pastor, et ego ero iliis in deum, et Dauid princeps in medio eorum; ego dominus locutus sum et disponam ad Dauid testamentum pacis, nolunt credere, quod docentur, neque his fidem habent, quibus deberi uenerationem confitentur. et religiosi quomodo erunt auctoritatem abnegantes religioni?