Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Et cur propter Dauid seruum suum ne faciem Christi sui auertat, ostendit dicens: iurauit dominus Dauid ueritatem et non frustrabitur eum. dominus iurat et iurat ueritatem; dicti sui fidem etiam sacramento, ne ambigamus, adfirmat. non fraudabit igitur Dauid suum ueritate iurata. et quid ei iurauerit, dignum est contueri. de fructu uentris tui ponam super sedem meam. si custodierint fili tui testamentum meum et testimonia mea haec, quae docebo eos, et filii eorum usque in sseculum sedebunt super sedem tuam. quoniam elegit dominus Sion, praeelegit eam in habitationem sibi. haec requies mea in saecula saeculorum: hic habitabo, quoniam prseelegi eam. quid hic, quod Dauid sit proprium, continetur? urbs illa, quae generi eius fuit regia, [*]( . 2 laetentur VRT exultent P 8 iuatitias sacerdotes V 4 torace T thoracae R thoracem P 5 quo RPTE qui V excipiant PTE excipiat VR quo RPTE qui (?) V in = ternum (eras. ae) R interrenum V in aeternum e terrenum PTh (fort. infirmum?) communiant PTE communiat VR 6 qur R 7 laetStur V 8 tuQ supr. scr. P 9 ad ex a m. 2 V 10 in forma dei VRT in dei forma PE 17 frustrabitur RE frustrabit PT 18 dicti sui VRPT et dicti sui E etiam om. V sacramentQ T 19 fraudauit P 21 custodierint ex oustodierit m. 2 V fili V filii RPT 22 testimonia mea haec RPTlE testimonia haec VT' 26 mea om. V in saeoola saeculi R 28 generi Re generis PTb. ) [*]( 43* )

676
capta a Babyloniis et euersa regni dignitatem sub dominantium iure non tenuit: post etiam a Romanis capta et incensa iam nulla est. et ubi dei requies in aeternum est? ubi ex fructu uentris eius in sede dei reges sunt? seruiunt enim hodie exules, patria carentes, toto in orbe dispersi. et ubi illa, quae iurata est, ueritas? ubi illud, quod non frustrandus est ueritate? et ubi filiis Dauid regni aeterni sedes sempiterna? quae electa Sion dicitur, horret ruinis, uacua incolis est: et quomodo dei requies est in saecula saeculorum? currunt tempora, et hoc uitae nostrae saeculum manet: deus ergo sine requie est?