Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed qui haec infelicis erroris opinione sic credunt, audiant, cui Dauid iuratum sit. illi nempe, de quo dictum est : posui adiutorium super potentem, exaltaui de plebe mea electum. inueni Dauid seruum meum et in oleo sancto liniui eum. manus enim mea auxiliabitur illi, et brachium meum confortabit eum. nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non adiciet nocere eum. et concidam inimicos eius a facie ipsius etodientes eum in fugam conuertam. et ueritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornum eius. et ponam in mari manum eius. et in fluminibus dexteram eius. ipse inuocabitme: pater meus es tu, deus meus, et susceptor salutis meae. et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae reges [*]( 18 Ps. LXXXVIII, 20 sqq. ) [*]( 1 dignitatem RPTE dignitati V sub RPTE sibi in V 3 in aeterno est P 4 seruiunt GRPT seruiant V 5 orbe ex ore m. 2 V urbe G illa GVPT om. R 6 frustandua VP ueritatem P 10 n manet r ? manat Lips. sed rf. Bened. 11 opinionem P 18 adiutorium GPT adiatorium meum VR cf. Abh. IV, 84 et exaltaui RE de plebe mea electum GV electum de plebe mea RPTE 16 et in oleo G in oleo VR oleo PTE sancto GVRPT sancto meo E linui (?) G lini = i P 16 praecium G braccium V confortabit a VT confortauit PR (wed in R b ex u corr. m. 1) 17 in inimicos G eu ex eo ro. 3 R 20 et misericordia mea GR et misericordia PT misei ioordia V 21 cornum GR (cf. p. 682, 20 et Georges Wortf. p. 174) corna VPT 82 manum GVPT manus R 23 dexteram G dextram V inuooanit G 25 excelsUID prae VPT et excelsum prae G exct leum super RE. )

677
terrae. in aeternum seruabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi. et ponam in saeculum saeculi semen eius et sedem eius sicut dies caeli. si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulauerint, si iustificationes meas profanauerint et mandata mea non custodierint, uisitabo in uirga iniustitias eorum et in uerberibus peccata eorum. misericordiam uero meam non dispargam ab eo, neque decipiam in ueritate mea, neque profanabo testamentum meum et, quae procedunt de labiis meis, non faciam inrita. semel iuraui in sancto meo, si Dauid mentiar: semen eius in aeternum manebit; et sedis eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum. promissiones istae Dauid eius sunt, qui aduersus potentem adiutor electus est, cuius in mari manus est, cuius in fluminibus dextera est, qui nuncupare patrem deum audet, quia est; qui ipse primogenitus est, qui excelsus super reges terrae, cuius semen in saeculum saeculi est, cui, quae dicta sunt, non inrita sunt, cui semel sine mendacio iuratur in sancto, cuius sedis sicut sol in conspectu dei est et permanet ut luna perfecta in aeternum. ex huius igitur uentris fructu super dei sedem conlocabuntur.