Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Ait enim: sacerdotes tui induantur iustitiam, et sancti tui laetentur. induuntur, deo et arca sanctificationis eius in requiem resurgente, iustitia sacerdotes, ualidissimo, ut apostolus ait, thorace, induentes thoracem iustitiae, quo inimici iacula excipiant, quo internum hominem communiant; sancti autem laetentur. et uideamus causam, cur et sacerdotes iustitiam induant et sancti laetentur. ait enim: propter Dauid seruum tuum ne auertas faciem Christi tui. Christum ad deitatis spiritum rettulit, Dauid ad corporis carnem. formam enim serui, qui in forma dei manebat, accepit. ne igitur auertat a sacerdotibus atque sanctis Christi faciem, rogat: ut eos diuinitatis suae gloria, qui propter Dauid, id est propter adsumpti ab eo corporis sacramentum laetantur, inluminet.'