Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Auditur itaque in Ephrata. Ephrata eadem est, quae Bethlem, in qua dominus natus ex Maria est. testis nobis est propheta dicens: et tu Bethlem, domus Ephrata, non minima es ut sis in milibus Iuda; ex te enim exiet, qui erit rex in Israhel; et rursum: et' tu Bethlem Iudae non es minima inter principes Iuda; ex te enim exiet, qui regat populum meum Israhel. illic enim primum dei requies auditur, ubi primum unigenitus deus corpus humanae carnis habitauit; et quod in Ephrata auditur, in campis siluae inuenitur. initium itaque ecclesiae in Bethlem auditur; esse enim coepit a Christo; sed in gentibus reperitur. quae sunt ex siluis campi, ex horrentibus nitidae, ex sterilibus fructuosae, ex ignis pabulo uitalis cibi regio, ex ferarum cubilibus dei requies, domus, templum atque possessio. quod autem gentes tamquam siluae cubile diaboli fuerint, psalmus nobis septuagesimus nonus erit testis dicens: deuastauit eam aper de' silua, et singularis ferus depastas est eam. illic enim de uinea sermo est, id est de dei, ut tunc putabatur, populo, quem infidelem et impium diabolus gentes inhabitans uastauerat. in his ergo campis siluae dei requies, quae in Ephrata audita est, inuenitur.