Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Diximus superius, etiam hunc prophetam de Dauid illo iusto, pastore, rege, oriente, in psalmo isto prophetasse et ex persona eius locutum esse, cum dixit: si intrabo in tabernaculum domus meae, si ascendero in lectum strati mei, si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem et requiem temporibus meis, donec inueniam locum domino, tabernaculum deo Iacob. nunc uero ut se uoti eius non ignarum neque inperitum esse propheta ostenderet, ex persona sua loquitur dicens: ecce audiuimus eam in Ephrata, inuenimus eam in campis siluae. superius, ubi sacramenti religio commemoratur, unus iurauit ac uouit. unus enim in forma dei manens formam serui accepit; et unus dominus Iesus Christus est, per quem omnia, uno deo patre, ex quo omnia. nunc autem ubi scientiae propheticae cognitio ostenditur, ex persona plurium dicitur: audiuimus eam in Ephrata, inuenimus [*]( 28 I Cor. 8, 6. ) [*]( 1 illut V 2 ergo dei GR dl ergo PT propheta (profeta G) eet GPT est <-pfeta R 8 dl etenim G 6 quia GRE om. P supr. add. T 7 ficmenta G ex istia nunc G ex ipsis nunc R ex ipais VPT scribturarum U V 9 dñi G domini R dmi fi V domini nostri PT cf. irifr. 18 ait (del. m. 2) dixit V 14 inleoto P strati ex stratu m. 2 V stratu G (stratum*** legi potest) 16 et palpebris meis RPT aut palpebris meis G et palfebris V cf. p. 664, 17 18 eius RPT huius V m 20 errata G efratha R eam in campis RT ea in campis G ea in campis P 28 dominus Iesus Chriatua RE dfis ihs VPT 94 uno deo patre VflPT unus deus pater e 26 plurium Re plurum V plurimorum, h PTb eam in ex ea m. 2 V efrata R ephratha P efratham V. )