Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Seruata autem temporum ratio est., ut, quod audiuimus et inuenimus, praeteritam significet aetatem, id autem, quod deinceps consequitur, spem futuri temporis doceat, cum ait: [*]( ñ Mioh. V, 2. 7 Matth. II, 6. 18 Ps. LXXIX, 14. ) [*]( 1 a supr. acr. R om. VPT 4 bethlem VRT bethlehem in ras. P 5 bethlem RT bethlehem V P domus add m. 2 V non minima es R minima ee ex minima est m. 2 V non es minima PTE 6 et sis V 7 erit rex — exiet qui om. R in istrahel V israel PT bethlS T bethle T bethlehem P 9 regat VRPT reget E 10 primum ex primom m. 1R 11 efratha VR 12 bethlem RT bethle V bethlehem P 18 repperitor VR 14 ex siluis oampi PT ex siluia campis V ex ailuae campis Re 16 requies ex quies m. 2 V templa pomessio V 18 septuagSsimos V 10 diuinus sermo S P 28 efratha VR inuenitur in ras. R 84 quod audiuimus VR quod et audinimus PTE. )

673
intrabimus in tabernacula eius, adorabimus, ubi steterunt pedes eius. corporali istud uitae praesentis officio propheta desperans fide et spiritu praesumit, ut in tabernacula requiei dei, quia ea et uidit et audiuit, introeat. sed superius super uno tantum tabernaculo iuratum est; nunc autem multa tabernacula introibunt. sunt enim ex una apostolorum ecclesia, de qua superius uotum est, plures ecclesiae et multa tabernacula: sed eadem dei requies in pluribus est. haec ergo requiei dei tabernacula introibunt; neque solum introibunt. sed etiam adorabunt, ubi steterunt pedes eius. cum statur in uno loco, ex quo decedi non oporteat, consistitur; ubi uero pedibus statur, illic toto corporis officio insistitur. lex praeteriit, prophetia clausa est. finis eorum Christus est, demutationis alterius locus nullus est: in hoc in aeternum standum est, ubi iam decursu legis et prophetarum dominus insistit. discurrit quidem per apostolos praedicatio. quos frequenter pedes significatos meminimus, sed in euangeliis consistitur. illic ergo adorabitur, ubi pedes domini, id est praedicationis nouissima sine demutationis alicuius transgressione constiterint.