Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Volunt ergo Iudsei Dauid, areae huius coemptorem, peregrinationem a domo et uigiliarum iniuriam et laborem corporis, donec cum hunc locum et hoc tabernaculum deo Iacob posset inuenire, uouisse. sed hoc neque historia Regnorum aut Praeteritorum, in quibus Dauid gesta continentur, loquitur, neque psalmus admittit. et cur non admittat, in absoluto est. Dauid aream coemit; locus templi locus areae fuit, ubi fruges congestae, ubi tritae, ubi paleae tritico separandae sunt. requies autem domini in Ephrata est; et prius audita in Ephrata est et postea in campis siluae reperta. et quid commune Hierusalem et Ephrata? et quid areae ad siluae campos? nihil hic conueniens est, nihil non dissonans. aream, in qua requieuisse deus Iacob existimatur, nouissimis temporibus uentilabro dominus emundat: triticum eius horreis condit, paleas autem inextinguibili igne urit. probatos legis uiros apothecis dignos habet, inutiles et infructuosos igni iudicii deputat. templum [*]( 1 ubi steterunt V cf. Sabatier Il, 259 adn. in looo ubi steterunt PTE mouetur V 9 naturae humanae VRe humanae naturae PTb 4 ubi h om. V 6 et om. V odie regiones P 8 illuc VR ex illic corr. T illic P 9 solomon V 10 religionis VIII peregrinatione P 16 oõtmeantur V 16 qur R 18 ubi sec. I. GPT; ubi et ex ubi corr R ex et m. 2 V paleae tritico RPT palea tritico G palusea (utlea a fJI. 2) tritico V paleae a tritico E separandae GRVP (et T in marg.) separatae T 19 efratha Va eufratha R eprhata P 20 siluae VRPT syluae t hierusale V 91 et eprhata P et efratha Va et eufratha R ad ephrata Tb et quid R quid VPTE 24 condit RT condet P 26 inutiles ex inutilis R infructuosos in ras. P ex infruotuosus corr. R. )

671
illud hodie iam nullum est, incensum est, dirutum est, informe ruinis est: et ubi ergo dei requies est? mentitus propheta est, et inritum sacramenti ipsius uotum est? deus etenim requiem, quam ei se iuratus reperturum uouerat, amisit? itaque quia neque dei dignitati neque naturae hominis neque locorum ueritati neque temporum demutationi haec inreligiosarum opinionum figmenta conueniunt, ex istis nunc scripturarum caelestium auctoritatibus demonstrandum est ad personam domini Iesu Christi et ad ecclesise sanctificationem psalmum esse referendum.