Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed ante hanc requiem et apostoli eliguntur et soluendi ac ligandi et in caelo et in terra ius sortiuntur et potestatem aduersus uirtutem omnem aduersariam sumunt et templum dei sunt et ipsi ex lege uenientes dignum deo Iacob tabernaculum sunt reperti. ac ne forte nos per multiplicem humani ingenii intellegentiam uim ueritati adferre quidam arbitrentur, ut, quod ex Dauid persona dictum sit, id ad dominum saluatoremque nostrum multimodis translationum subtilitatibus transferamus, contuenda sunt, quae secuntur, ut ex his ueritatem inuitis licet et renitentibus ingeramus. ait enim: ecce audiuimus eam in Ephrata, inuenimus eam in campis siluse; introibimus in tabernacula eius, adorabimus, [*](i n 1 in deferens R 2 est leonis VPT 3 ipsfl = (eras. d) R demonstrat rorr. m. 1 R demonstrat VPT docent E 6 dormitatura TE dormienceatlo tianatura R dormitura P 6 discescesaio corr. m. 2 V dis = = = P rettulit V retalit APTE 7 palfebris V (et palpebris meis om. R) 9 locum add. m. 2 V tabernaculum ex tabernaculo m. 2 V 11 requiem RUpr. scr. T 16 ac ex hao R et in caelo et in terra VRPT et in terra et in coelo E 20 arbitrentur ex quo ex dauid V 21 id mpr.' scr. m. 1 R 22 suptilitatibus V 28 ut om. V ex supr. scr. P 24 eam VTE ea RP 26 efratha V Rim efrata Rl efifrata T 26 introibimus VRE intrabimua PT adorabimus TE ex adorauimus corr. P adorauiznus V adorabimua — pedes eius om. R. )

670
ubi steterunt pedes eius. superius, ubi iuratur ac uouetur, uoti sacramentum non conuenire naturae humanae docuimus, quia tanti temporis uigilias labor terreni corporis recusaret. et nunc, ubi loca ipsa eorumque nomina commemorantur, ne quid in Dauid referri possit, ueritas ipsa et extantis hodie regionis fides contradicit. Dauid enim dispersum populum in regno suo habens, cui nulla religionis sedes esset, aream in Hierusalem coemit ad locum templi, ut illuo ad explenda legis sollemnia conueniretur. sed templum hoc filius eius Salomon aedificauit, ornauit et religionibus initiauit.