Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Id ipsum autem etiam psalmi consequentia demonstrant. ne enim indefessa illa uirtus et inpassibilis unigeniti dei natura mortis somno dormitatura existimaretur, rem omnem ad officium corporis, cui discessio inmortalis animae mors est, rettulit dicens: si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem et requiem temporibus meis, donec inueniam locum domino, tabernaculum deo Iacob. "temporibus" secundum translationis fidem non aetatis spatiis, sed capitis partibus requiem negat. et hae adfectiones sunt corporales, quas labor longus et uitae anxietas exagitant. quieuit autem ille, cui mors somnus est: et id, quod nobis poenalis demutatio est, unigenito et in corpore manenti deo requies fuit.