Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Deus autem, qui semper et in omnibus manens ubicumque idem et nusquam ipse non totus est, cum pulcherrimum opus perfecto iam mundo inchoaret, hominem scilicet ad imaginem sui faciens, eum ex humili natura caelestique conposuit, anima uidelicet et corpore. et prius quidem animam diuino illo et inconprehensibili nobis uirtutis suae opere constituit. non enim, cum ad imaginem dei hominem fecit, tunc et corpus effecit. Genesis docet longe postea, quam ad imaginem dei homo erat factus, puluerem sumptum formatumque corpus, dehinc rursum in animam uiuentem per inspirationem dei factum, naturam hanc scilicet terrenam atque caelestem quodam inspirationis foedere copulatam.