Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Scit se beatus apostolus Paulus per interiorem et exteriorem hominem dissidere. per interiorem quidem hominem delectatur lege, per exteriorem uero hoc, quod non uult, agit: cum interior homo spiritus opera desiderat, exterior uoluptates corporis concupiscit. ergo ad imaginem dei homo interior effectus est rationabilis, mobilis, mouens, citus, incorporeus subtilis, aeternus. quantum in se est, speciem naturae principalis imitatur, dum transcurrit, dum circumuolat et dicto citius nunc ultra oceanum est, nunc in caelos euolat, nunc in abyssis est, nunc orientem occidentemque perlustrat, dum numquam, [*](11 Gen. II, 7. 16 cf. Rom. VII, 22. ) [*]( 1 deleramenta VP 8 cohartatur V 4 qui addidi cf. p. 649, 28 deus autem, qui cet. ubicumque RPTb ubique Ve 5 nuequam ipse non totus est VR ipse nusquam non totus 3 T nusquam ipse non totus e ipse nusquam non totus Pb cum VRPTb cumq; e. 6 inchoaret VPTE inchoaretet R 7 conposuit RPTE corpasposuit V 8 (liuino VRT deu = no P 9 incõpraehensibili VR 12 snmptum RPT aump**8 V rursum f,P rursus VT 18 inspirationem VRP* spirationem PiT factam VRT factus CB in TaJl.) P 15 foede V1 copulatam RVlP copnlatum V copulatam fuitse T 16 scit se VRP om. T per interiorem — dissidere um. PT 18 lege VPT legi ex lege m..'/ R 19 uoluptates VRT uoluntatis P 21 monens um. R 22 saptilis VR 24 ultra RPT ex contra corr. m. 2 V est RIT add. m. 2 V. )

652
ut non sit, aboletur — natura quidem dei in his omnibus est — neque, ut alibi adsit, decedit aliunde. sed anima humana in hac sensus sui mobilitate ad imaginem dei opificis sui facta est, dum naturam dei mobilitas animae perennis imitatur, nihil in se habens corporale, nihil terrenum, nihil graue, nihil caducum. et audiamus adhuc Paulum ita docentem: expoliantes ueterem hominem cum gestis eius et induentes nouum, qui renouatur in cognitionem secundum imaginem creatoris. numquid aliquid corporale induimus, cum in agnitionem renouamur? nihil. ut opinor. induimus autem agnitionem dei, fidem aeternitatis, innocentiae sinceritatem, bonitatis mores. haec enim animae magis sunt indumenta quam corporis, quae omnia deo propria sunt. hsec in agnitionem noui induimus, ut in omni ministerio animae nostrae simus secundum imaginem creatoris bonitatis et sanctitatis et caritatis agnitione perfecti. haec propter aures dei, ne corporalis existimaretur, tractata breuibus sunt.