Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Quod si qui forte corporeum deum et conformabilem et membris diuersum, quia non idem oculus quod et manus est, ob id esse existimabit, quod dictum est: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, primum meminisse debet hominum institutionem naturis duabus contineri, animae scilicet et corporis, quarum alia spiritalis, alia terrena est, et inferiorem hanc materiam ad efficientiam atque operationem naturae illius fuisse potioris aptatam. ergo quisquis ita uolet credere, ut corporalis deus sit, quia ad imaginem eius homo factus est, conpositum esse deum statuet, ex potiore scilicet inferioreque natura, quia de talibus homo constat. quidquid autem conpositum est, necesse est non fuerit aeternum; quia conpositio habet initium, quo conparatur, ut maneat. sed [*]( 1 Act. ap. XVII, 28. 16 Gen. I, 26. ) [*]( 1 et uiuimus VRe uiuimus PTb 2 aequalis RPTE aequabilis V 4 audit ex audet m. 2 V 6 uirtus huius V 7 ubique est et abj. cumque adest R cf. p. 651, 4 ubique est et ubique adest PTE ubiqae adest V 10 praecemur V praecaemur R cõuiciantis V1 maledicentis V1 11 fides add. m. 2 V 12 ezsequitur RPT exsequetur r a 18 institutionem RPT institutiones . V 19 quarum R qrQ T quorum P e 20 materiam VRP materiam T ad R in PTE 21 aptatam ex aptalam R 22 ut corporis V 24 inferioreque VRTe inferiorique Pb 26 quo conparatur (S paratur P) ut RP quo corporatur (c***oratur n 0 ut Vrb quo cQponatur ut e cSparatoril q T quo corporatum coni. Bened. in adn. )

651
haec infidelitatis deliramenta sunt, dum per caelestis naturae ignorationem intra has opinionis angustias uitio ingenii degeneris coartatur.