Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Sed quaerendum est, an idipsum sit exaudi uocem meam et fiant aures tuse intendentes in uocem orationis meae. de profundis enim orat et profundum est, quidquid orat. ac primum intellegendum est deum incorporalem esse neque ex partibus quibusdam atque officiis membrorum, ex quibus unum corpus efficitur, consistere. legimus enim in euangelio: quoniam deus spiritus est, inuisibilis scilicet et inmensa atque intra se manens et aeterna natura. scriptum quoque est: quoniam spiritus carnem et ossa non habet. ex his enim corporis membra consistunt, quibus substantia dei non eget. deus autem, qui et ubique et in omnibus est, totus audit, totus uidet, totus efficit, totus incedit. et hoc ex scripturis docemur, cum dicitur: ego sum deus adpropians, [*](9 Ps. LXVIII, 3. 23 Ioh. IV, 24. 26 Luc. XXIV, 39. 30 Hierem. XXIII, 23. ) [*]( 1 arcbano RPT 8 ac ex hao R 4 et VPT om. R 5 proclamat VR clamat PTE 8 calamitatem V1 aestu praecantem R aestum praecantem V 9 anteriori V 10 profunda ex funda V profundo R 14 clamat ex clamaaut V 16 indentes TT1 in uocem VRE (et T in marg.) in precem (praecem P1) PT 20 est ex oest m. 1 V om. R 25 scribtum V 26 bis ex is P 28 et ante ubique supr. scr. T. )