Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed quid tandem erit spei? non omnium uita diem suam in spe domini exigit; sunt enim operarii horae tertiae. sunt sextae, sunt nonae, sunt et undecimae: et uidetur propheta, qui a custodia matutina usque in noctem sperauit, spem nobis euangelicae mercedis abscindere. non abscindit plane. ait enim: speret Israhel in domino. sine praefinitione temporis spei adhortatio est. ille quidem, ut perfectus operarius, a custodia matutina usque in noctem sperauit. sed ad spem omne tempus est liberum: et mercedem non operis, sed misericordiae undecimae horae operarii consequentur. ita enim ait: speret Israhel in domino: quia apud dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio. et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eorum. bonus est, in quem speratur; et sperandum in eo est, quia misericordia est, quia copiosa apud eum redemptio est, quia redimet ab iniquitatibus suis uniuersos. hora undecima est, conclusa sunt diei tempora: curramus omnes, festinemus, ne nox adsit, ne hora praetereat. senes sumus, nox mortis insistit: ne ad undecimam saltem uitae nostrae horam [*]( 1 in labore RPT in laborem V labore G cf. lin. 5 (ubi etiam G in spe) 4 erit spei GVPT spei erit R omnium uita GVR omni uita P omnis ita E ei qui 5 oflii uita (ei qui supr. tcr.) T 6 suam G VR suum IT E exigit GTb ezi - git P1 exi = get P* exegit VR 8 abscindere GPE abscidere RT abscindit GE abscidit VRPT lectionene G hoc quoque loco seruaui, sed probabiliter abscidere ... abscidit pnxeferen- ai dum est, cj: Acad. p. 40 9 israhel G istrahel V israel RPT praefitione G 10 est GRPT om. V 11 ad GVRT om. P 12 operis GRPT opere V 18 enim GVPT om. R 14 aput G 15 misericordia et GRPT misericordia est et V apud eum RPT apud dfii G V sed qf. Acad. p. 31 18 misericordia e*t G misericors est VRPT aput eu V apud eam RPT apud dm G 19 redimet GVRe redimit T redemit Pb ab iniquitatibus G VPTe ab omnibus iniquitatibus Rb 21 ne hora praetereat GR ne opa praereat 7' ne opera praetereant (ant inrtts.) P 29 ne Gt nec RPTab saltem VPTE psaltim R om. Gtf de ne — saltem = ne — quidem cf. Draeger Synt. II, 77 et quae dixi Stud. 1889 p. 323. )

657
procedimus? beatus quidem, qui a mane usque in noctem laborans pactum denarium tamquam debitum postulat; sed, quia bonus est dominus, quia misericors est, speremus in eum, ut, undecimae licet hone operarii, diurni laboris denarium consequamur per dominum nostrum Iesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.