Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Scit autem propheta ingentis periculi rem esse, inique, id est sine lege peccare, quia peccati sine lege perditio est, peccati autem in lege iudicium est. et idcirco ait: propter legem tuam sustinui te, domine. lex autem sancta et spiritalis est, et in ea uerba uitae sunt, et legis finis Christus est; et hoc sequenti uersu ostenditur. ait enim: sustinuit anima mea in uerbum tuum. corporalia quidem legis officia propheta exsequitur, scilicet sacrificiorum et holocaustomatum et neomeniarum et sabbatorum, quae omnia umbra sunt futurorum: sed anima eius sustinuit in uerbum dei. propter legem ipse sustinet, id est, ut dixi, corporaliter officia legis gerit. in uerbum autem dei anima sua sustinet: scilicet filii dei aduentum, qui et uerbum dei et deus uerbum est, spiritali( fide expectat. qualiter autem expectet, demonstrat dicens: sperauit anima mea in domino a custodia matutinausque in noctem. recordemur euangelicae conparationis tenorem et meminerimus quosdam operarios uineae omnem [*]( suo 1 1 digni consortio filio pater recte adque uolens profeta V digni consortio eui (i in ras.) filii pater recte ad quem uolens propheta R digno consortio suo filio ad quS (ad qu3 in ras. P) pater recte uolens per prophetam PT 2 cradetur V Rl creditur Rj PT quoniam Ve qm R quia PTb aput V 3 quia in patre (patrem P) RPT om. V 5 eorum VRP cf. praef. 7 autem RPT add. m. 2 V 8 peooare quia peccati sine lege om. V peccati Ra peocato PTt 9 peccati R peccato PTE per pecoatori peccato V 12 hoc ex co P 14 profeta G V holocautomatum V holochaustomatum T 15 neomeniarum T numeniarum V neomeniarum ex neomeniorum R neomenioru (eo in ras.) P 16 in uerbis R 18 in uerbo R uerba anima sua — qui et uerbum dei, quae in VT extant, om. G, R, in ras. add. m. 1 P ' 19 et deus uerbum est VT et P in ras. quia et deus uerbum est G?R spiritalis V 91 in domino R in m dõ V in dominum PTE 23 tenorem GRPT ex timorem corr. m. 2 V meminerim V. )

656
diem in labore transigere. a custodia matutina usque in noctem propheta sperat: nullum . tempus habet uacuum, totius diei indefessus operarius est.