Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Breuis psalmus est et distinctione magis quam tractatu explicandus, ad humilitatem nos et mansuetudinem docens. et quia plurimis aliis locis nonnulla de humilitate tractauimus, otiosum est eadem repetere. certe meminisse debemus maximum fidei nostrae opus esse humilitatem, cum hanc pro optimi operis conscientia propheta commemoret dicens: domine, non est exaltatum cor meum. optimum enim sacrificium deo cor contribulatum. non ergo cor secundis rebus efferendum est, sed dei metu intra mansuetudinis fines humilitate cohibendum.