Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Dehinc sequitur: confundantur et reuertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion. frequenter admonuimus Sion montem esse Hierusalem proximum. sed cum rex Sion, cum filia Sion, cum portae Sion a prophetis nuncupantur, primum ipso nomine intellegi oportet aliud sub Sion ' significatione monstrari; Sion enim speculationis interpretatio est et, quod nobiscum speculatio, id hebraice Sion dicitur. tum deinde dicti apostolici meminisse nos conuenit, ad montem Sion et Hierusalem caelestem accessisse nos in dominum nostrum Iesum Christum credentes, in cuius glorifico corpore, quod in caelestem gloriam transformatum est, spei nostrae honorem speculamur, humilitatis nostrae corpore in gloriam corporis sui conformando. ecclesiam autem esse corpus Christi, cuius inuicem membra sumus, apostolus testis est, quae ipsa sit Sion mons Domini, regis filia, ciuitas sancta uiuis lapidibus in fundamento prophetarum et apostolorum sedificata. hanc ergo Sion quisquis odit, odit eum, cuius et corpus est; est enim speciale aduersus fideles infidelium odium. confundendi ergo erunt, qui Sion oderunt, et retrorsum reuertentur, non in caelestia currentes neque ad futura tendentes, sed ad . terrena sua et originalia reuertentes, pudorem iniquitatis et infidelitatis suae iudicii tempore sentientes et in poenalem corporum sensum amissa resurrectionis demutatione redeuntes. [*]( 11 Hebr. XII, 22. 16 Ephes. I, 28. ) [*]( 1 prolongians R humilitate et patientia P 2 fouens GRPT faaens V iusti ex isti corr. P 4 reuertantur ex conuertantur corr. T reuereantur RPa (de GV h. 1. non constat) 5 admonuimus ex admonuimui m. 2 V 6 hierusale G V 7 a profetis G V nuncupatur V 8 aliut V 9 interpraetatio R 10 et quod Re quod enim Wb (GV It. 1. legi non possunt) 19 et RPTE et ad V 18 glorifico VRP1 (litl. G h. 1. ettan.) glorifioato PiT E 14 est om. R honorem — nostrae in marg. infer. add. m. 2 V (in GRPT mnt in textu) 15 corpore postea erat. V 17 est ex estis corr. m. 2 V quae GRPT quod V sit GVIT om. R 20 Sion G VPT om. R 21 specialem (?) G 22 et retrorsum GR retrorsum PT 23 et (sed?) ad G 24 iniquitatis infidelitatis (om. et) G 25 iudiciis tempore G. ) [*]( 41* )

644