Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Sed quid tandem hanc iniquitatum longitudinem maneat, noscendum est. sequitur enim: dominus iustus concidet ceruices peccatorum. iustus dominus, patiens scilicet in ultionem, dissimulator ad paenitentiae tempus, non inter exordia humanae iniquitatis promptus ad poenam, sed desinendi a criminibus seram licet uoluntatem peccatorum expectans, tum ceruices concidet, cum sine aliquo desinendi modo fabricatur, cum in longum peccata tenduntur, cum iam omne patientis misericordiae tempus exclusum est. exprobrari autem semper contumacibus legis meminimus, quod dura ceruice sint: cum cer- . uicosum populum esse Moyses ad deum arguit, cum propheta filiabus Sion exprobrat, quod alta ceruice incedant, ceruice scilicet iugum dedignante, operibus fidei insolente, patientia dei ad producendam peccatorum longitudinem abutente. summittenda autem ceruix est iugo suaui, ad quod dominus inuitat dicens: tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde. non concidenda ceruix est huic se iugo subdens. est enim hoc humilitatis et mansuetudinis iugum, non semper inpugnans, non in dorso fabricans, [*](1 Esai. V, 18. 17 Exod. XXXIf, 9. 19 Esai. III, 16. 23 Matth. XI, 29. ) [*]( 1 eseiae V profetia V rpfetae R 3 conectere VR conneotere PTE funis modo in longum inplexa eaRfunis modo I longum inplexa V funem longum impleza ea Te funem longum ea implexa Pb 4 nãq R nanque e enim VPTb 8 iniquitatem V 9 concidet RTE cf. lin. 14 concidit VP 10 ceruices peccatorum VRE peccatorum ceruices PT inultione V 12desenendi I* 13 peccatorum Re peccatoris VPTb tum ceruices Rb tunc ceruices PTe tuam ceruicem V 14 concidet VPTE conoidit R 15 in longum RPTE in locum V misericordiae ex misericordiaet m. 2 V 17 cum ex our corr. m.1 V 19 post ceruice un. litt. eras. R 20 insolentem P patientiam R 21 abutente GVRT annnente P 22 est GRPT sit r 25 huic sed G 26 inter inpugnans et sed humilitate G nonnxtllas uoces (non in dorso — prolongans?) omisigse uidetvr. )