Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Idipsum autem psalmi consequentia docent : fiant sicut faenum aedificiorum, quod, priusquam euellatur. aruit: de quo non inplebit manum suam, qui metet, et sinum suum, qui manipulos colliget. et non dixerunt, qui pra)teribant:benedictiodomini super uos. nullum, ut arbitror, secundum corporalem intellegentiam aedificiorum faenum est: est agri eiusdemque fructuosissimi. ' ergo nihil hic secundum aurium sensum tractandum atque opinandum est. sunt autem secundum scripturae auctoritatem aedificia firma, sunt et infirma. firma sunt, quae fundamentis fidelibus supra petram iacta fluuiis, uentis, inundationibus non mouentur. sunt et infirma, quae harenoso aedificata fundamine, cum tempestates ortae erunt, efficiunt ingentem ruinam. sunt et sationes duae secundum apostolum, spiritus atque carnis: et qui spiritalia seuerit, spiritalia metet; et qui carnalia seuerit, carnalia metet. ergo qui saepe et pridem inpugnant. qui super dorsum fabricabantur, qui prolongauerunt iniquitates, quorum concidentur ceruices, qui oderunt Sion, hi sicut faenum aedificiorum erunt inutiles et corporeae huius praesentisque uitae fructum cassum inanemque referentes. aedificia enim atque tecta secundum euangelicam conparationem humana sunt corpora aut fide firma aut infidelitate ruitura. ab hoc etiam aedificii tecto instante persecutione dominus unumquemque uetuit descendere dicens: et qui super tectum est, non [*]( 10 cf. Matth. VII, 24 sqq. 15 Gal. VI, 8. 24 Matth. XXIV, 17. ) [*]( 1 adipsum V docet PT 4 et pr. I. aupr. add. P colligit T 7 est agri R et agri V eat autem agri PT 9 soribturae G 10 firma sunt, quae — eunt et infirma in marg. super. add. m. 2 V, in R firma h. I. rorr. m. 3 supr. 2 litt. eras. 12 et GVPT om. R harenoso (ip. arenoso VllTIJ fondamine G fundaminae R 18 ingentem rninam GVR ingentel ruinas PT 14 duae om. G adque GV 15 senerit V sernerit 0 se = uerit (eras. litt. r ut uidetur) R serit PT inspiritalia metet P senerit V seruerit G serit PT (R om. et qui carnalia — metet, P add. in marg. super.) 16 quia saepe P inpugnant G VRPT impugnabant E 17 fabricabantur G P fabricantur R fabricabant VT in iniquitates I 18 concidentur ex concidentes cnrr. m. 2 V hii V 19 inutilis T 30 fruotuum P adque V 22 aut fide RPT fide V 28 aedificia (lid ex aefidificia V 24 discedere F. )

645
descendat tollere de domo aliquid. certe in persecution fugiendum est: et quomodo de tecto inhibuit descendere, nisi quod cura corporis derelicta, quia super tectum insistens, id est super terrenam naturam manens, humilia repetere et descendere ad inferiora prohibetur? uerum impii aedificiorum fenum sunt — inania enim seuerunt — et faenum etiam, antequam euellatur, arescens, de quo neque manum suam messor inplebit neque sinum manipulos collecturus onerabit, non praeteriens fructuum gratulatione benedixit. inanes sunt, uacui sunt, inutiles sunt; inania enim et inutilia seuerunt.s o infelices labores et infructuosa carnis opera infructuoso aedificiorum faeno conparata et, antequam euellantur, arida, id est ante ipsum inutilis ipsius messis tempus emortua.