Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Sed quia horum aedificiorum faenum carnalium operum fructus esse tractauimus, considerandum est, quae differentia sit in eo, qui implet manum et qui manipulos sinu colligit. non enim idem est neque scriptura res easdem iterare geminis elocutionibus solita est; plus est enim sinu colligere quam manum replere. et quidem qui manum replent, fructum recipere recte gestorum uidentur, quia in manibus sermo diuinus opera significat; in sinu uero conscientiae et fidei et perfectae uoluntatis monstratur adfectus. plus enim metit conscientia quam gesta; haec namque manum replent, manipulos uero illa sinu colligit. duos denarios uiduae inopis acceptiores dominus habet copiosis diuitum nummis. tanto praestat operibus uoluntas. et opera ob id manum inplent, sed sinus manipulis sunt [*](1 desdeaoendat V aliquid GRPTom. V 2 descendere GRPT discedere V 3 nisi quod G VRPe nisi Tb qui super G 4 ai per G naturam G VPT om. R 5 prohibentur T 6 seruerunt R 7 inplebit GPT inpleuit VR 8 collecturos V onerabit GPT onerauit VR 9 frnctuum G Ve fructuum R fructum PTb 10 enim om. PT 11 infructuoso G VPT infructuosa R 12 euellatur VR ipsum GPT ipsO. ex ipsud m. 2 R ipsud V 16 quipr. l. 11 VRPT qo G 17 scribtura V 18 pluris PT 19 replet R 20 rectae R 22 monatratur G demonstratur VRPT metet V mente (e in III ras.) P flitS T 28 namque om. PT illa uero G 24 sinu colligit GR colligit V ? PT 25 tanto om. V praestato V 26 et opera ob id manu inplent GR (in R post manum 5-6 litt. eras.) et opera quidem manu inplentur VP et ope quidem man' inplentl. T cf. Acad. p. 70. )