Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Sed neque praetereuntes dicent: benedictio domini super uos. et qui sunt praetereuntes nisi qui tamquam peregrinantes corporalis uitae saeculum transeunt, non manentes in his, quae nulla sunt, sed ad aeterna tendentes; neque his, quae conspectui subiacent, inmorantes, sed ad inuisibilia pergentes? , ut autem penitus, qui sint transeuntes, intellegamus, audiamus Moysen loquentem tum, cum in rubo ignem conspexit sine damno rubi, in quo conflagrabat., ardentem. ait enim: transibo et uidebo uisionem hanc. quid est istud: transibo? nulla eum locorum interualla discreuerant, eodem in loco et loquitur et uidet; quid ergo transit? transit plane carnales corporalesque curas: et soceri sui oues pascens in caelestem cognitionem relictis terrenis operibus excedit. uerum et ipse pertransit, qui in superiore psalmo ait: uidi inpium superexaltatum et eleuatum super cedros Libani: et transiui, et ecce non erat. quem admiratus in saeculi rebus est, quem in corporeis operibus manens excelsum elatumque conspexit, hunc transiens, id est peregrinus saeculo factus et in caelestem ac spiritalem cognitionem de terrenis et caducis rebus excedens, hunc in nihilum habuit et iam non esse dixit et mortuum deputauit. negant ergo aedificiorum faeno praetereuntes dei benedictionem, fructibus aridis et caducis scientes gratiam diuini muneris denegandam. [*]( 10 Exod. III, 8. 16 PB. XXXVI, 35 sq. ) [*]( 1 metentes P 2 replebit GVPT repleuit R 4 tamquam Re et G2 (ut spatium uerborum, quae inter praetereuntes et peregrinantes legi iam non possunt, indicare uidetur) om. VPTb 5 uitae GVRP uiae T transeunte V 7 ad GRPT ex ad huius corr. m. 2 V pergentes tiVlT peregrinantes R 8 paenitus VR aint VR sunt PT 10 conflagrat R 12 discrepauerant V looo loquitur et uidet et V 13 transit potter. I. om. V planae R carnales corporalesque G corporales carnalesque VRPT 15 excaedit R qui in RPT quin G om. V 16 super altata PTV* 17 super cedros G sicut cedros (caedros VR) VRPT 19 operibus GVPT rebus R excelaum ||||| um elatumque G 20 transsiens r peregrinus peregrinus (poster. loco eras.) R 22 in nihilum GIlt nihilum VPTb dixit GRPT duxit V 28 deputauit GRPT deputabit r 24 scientia P. )