Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Auarus cariturus semetipso carere timet pecunia; negotiosus, tristis, anxius, sine requie ulla damni metu semper detinetur; honestatis inmemor est, amicitiarum inobseruans, humanitatis fugax, religionem nescit, bonitatem omnino odit. at uero cui libido domina est, in quo caeno dedecoris uolutatur! pendet ad occasiones adulteriorum; -anxius circa lasciuise suse furta oculis, mente, corpore totus in scortis est. uidens cotidie atque audiens humanas in adulteros leges adulterium in ipso foro cogitat; quod agit, timet; quod timet, non fugit. quid uero infelicius ebrietatis dominatu? uentri ultra capacitatem infundere, officium suum corpori inuidere, sensui rationem adimere, non loqui, non meminisse, non stare et mortem quandam naturae incolumi imperare? quam dedecorus autem est furentium motus, temeritatis impetus, odiorum stimulus, liuoris anxietas ? quanta ergo perturbatio eorum est, quanta calamitas, qui supra memoratis malis seruiunt!