Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Verum si cognita sapientiae doctrina et dei praedicatione et remissione uniuersorum peccatorum et resurrectione corporum et seternitatis consortio et regno caelesti a dominatibus superioribus de auaritia ad munificentiam transeamus, de libidinibus ad continentiam migremus, de ebrietate ad ieiunia reuertamur, de furore, temeritate, odio, liuore ad placabilitatem. rationem, misericordiam, benignitatem euolemus discentes haec omnia a lege, prophetis, euangeliis, apostolis et cantantes ex [*](1 quia et G V quia ei (ei i. ras. m. 3) R quia P cf. Acad. p. 67 aduero GV 5 inmemor est GVR immemor P 6 fuga/II P religionem ex regligionem corr. m. 1 V regionem G 7 aduero VR uolutatur ex uoluntatur corr. m. 2 V 10 adque ex adquae m. 2 V legis V 11 quod timet VR et quod timet P 13 officium — inuidere om. RP (V ea praebet, de G h. 1. non constat) 14 et om. P 16 inoolomi RP dedecorus V1 dedecorosus J'lRPE 16 liboria V 18 aer- uiant VP1 19 et depraedicatione P 20 uniuereorum peccatorum scripsi; uniuersorum orum peccatorum V1 uniuersorum horum peccatorum V-K peccatorum P 21 oaelesti ex caelestium corr. m. 2 V dominatibus Re (cf. Acad. p. 40) dominatibus fFPb 22 transeamus — continenttam om. V libidinibus ex libinibus P 26 profetia V et prophetia RP euuangeliis V apostolis VRP et apostolis E. )

609
lege: dominus conterens bella, dominus nomen est ei, cognoscentes a propheta: ego sum, qui feci cselum et terram ex nihilo, credentes ab euangelio: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum, pronuntiantes ab apostolo: qui est imago dei inuisibilis, primogenitus omnis creaturae, quia in ipso constituta sunt omnia in caelis et in terra, et cum gentes conuersionem nostram ex uitiis in uirtutes, ex ignorantia dei in confessionem eius effectam admirabuntur, tunc psalmi prophetiam a nobis intellegi posse testabimur dicentes: in auertendo dominum captiuitatem Sion . facti sumus sicut consolati. tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione. tunc dicent inter gentes: magnificauit dominus facere cum illis. auertit enim deus captiuitatem nostram per remissionem peccatorum. a dominatu enim uitiorum animam liberauit anteriora delicta non reputans et nos in uitam nonam renouans et in nouum hominem transformans, constituens nos in corpore carnis suse. ipse est enim ecclesia, per sacramentum corporis sui in se uniuersam eam continens. non erat Sion ante, quam liberaretur; sed Sion est, quse liberata est. nomen cum libertate conuenit. neque enim manentis, sed auersse captiuitatis hoc nomen est.