Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Et quidem grauis est captiuitas corporalis, quse iure libertatis amisso uictorum dominatui subditur. et seruiunt tunc quidem corpora, sed nequaquam capitur fidelis animae libertas. testes sunt mihi tres pueri inter flammas cantantes, testis Daniel in fame leonum prophetae prandio satur, testis Eleazar inter iura dominorum patriis suis legibus liber, testes cum anu sua martyres septem deo gratias inter noua mortis tormenta referentes. at uero quanto infelicior est animse captiuitas! si eam auaritia ceperit, per corpus latrocinatur ac grassatur; si libido uicerit, communicat cum corpore seruitutem; si luxus, ira, odium, temeritas, ebrietas, inuidia subegerit, his imperantibus sibi dominis et anima et corpus in commune famulantur: atque ita captiuitatem animae et corporis sequitur captiuitas. ceterum condicionem corporis religiosse animae generositas despicit. officium quidem durum, tamen homini non omnino [*]( 1 indubietate RP 2 dictorum uerborumque GRP dictord ratio uerborflque V 4 praesertim ex praeeentit corr. m. 2 V 6 profetae ex profeta RP ignorantia G ignorantem R VP amoto eius oaptiuitatis V 7 cui indemutabilis V 9 sicut V monstrauimus V P 11 gratulatione G 12 iurae VR 13 libertatis ex libertiatis corr. m. 2 V tunc G tura RP, . om. V 14 captiui G fidelis om. V 16 daniel GV danihel RP (P h supr. add.) in om. P satur VR saturatus PE 17 patris suis V patria sui GP post liber 3 litt. eras. R anu sua VRP matre sua E 19 aduero G V aiue auaritia GP 20 latrocinatur ao om. GP ao graBsatur om. VR 21 cum om. G luxuria odiQ V 23 famulatur P 24 atque — animae om. P sequitur om. P sequitur mentis (in uers. exeunte m. 3, me i. ras.) captiuitas (cap in uers. ineunte add. m. 3) R 86 quidem RP licet r. )