De Gratia Libri Duo

Faustus of Riez

Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

V. CONTRA HOC, QVOD DICUNT: NON TAM UOLUIT QVAM NON POTUIT SALUUS ESSE, QVI PERIIT, IUXTA QVOD LEGIMUS: ET NON POTERANT CREDERE.

Inter haec cum Iohannes euangelista commemoret: propterea non poterant credere, quia iterum dixit Esaias: excaecauit oculos eorum et indurauit eorum cor, hoc loco elocutio conclusa sic resonat, quasi eis non credendi necessitas inponi uideatur inuitis. sed ex illis causam uel culpam incredulitatis exortam in consequentibus lectionis ordo manifestat ita dicens: uerum tamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur. dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam dei. absolute hic indicat, sicut et de Simone legimus, etiam infidelibus uim credulitatis fuisse conlatam, quibus, sicut facultas credendi adfuit, ita uoluntas defuit confitendi. quod credunt, [*]( 18] Ioann. 12, 39. 24] Ioann. 12, 42. ) [*]( 3 quo v 5 iaboro v percipero P 8 retributionem v, reinunerationem P 11 illa scripsi, illo P perdiderim ncripsi, perdiderent P, perdiderint v 14 capituli numerus manu recenti adiectus est: turba contra hoc — credere hoc loco desunt in P 18 iohaunis P 25 phariseos P 26 sinagoga P 27 absolutae P ) [*](5* )

68
gratiae largitas est, quod professionem creditis non accommodant, mentis inprobitas est et inpletur in eis: qui autem non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.

Ecce quomodo bonum uoluntatis et fidei admixta malitia deprauauit, sicut alio loco in eodem euangelio ipse dominus dicit: quomodo potestis uos credere, qui gloriam ab inuicem accipitis et gloriam, quae a solo est deo, non quaeritis? uides ergo, quia, sicut subpressis causis absconditur ueritas, ita manifestis remouetur obscuritas, quae in Esaiae testimonio densiores paulo nebulas uidetur obducere, dum eos, quos propria nequitia surdos caecosque reddiderat, a deo asserit obcaecatos, ne forte conuerso ad deum corde sanentur. itaque ut paululum differamus, quod Matthaeus apertius elocutus est, iuxta ipsius sermonis rigorem, qui ex uerbis prophetae austerius percutit legentis auditum, altius requiramus, quare hoc loco nolle putetur dominus, ut sanentur, id est, ne momentanea conuersione suscepta conlatis beneficiis abutantur, ira cum probati fuerint suscepta neglexisse ac respuisse recidiua infirmitate medicinam, sicut ille, ad quem ipse dominus loquitur: iam sanus factus es, noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.

Aduerte bonitate sanitatis impium praegrauari. sic Pharao insultasse deprehenditur misericordiae dei, quem addictus plagarum resipiscentem et conuertentem et humiliantem se, quotiens sanare uoluit, totiens deteriorem esse post humanitatem clementiae deprehendit. quare, inquam, istos sanare dissimulat? ne fiant utique illius similes, qui supra petrosa seminatus est, id est, qui ad momentum cum gaudio suscipit uerbum, qui ad tempus credit et in tempore temptationis recedit. quid est momentaneam suscipere sanitatem? id est ad tempus credere et in tempore temptationis pro animi [*]( 2] Matth. 13,12. 6] Ioann. 5,44. 19] Ioann. 5, 14. 27] Matth. 13, 20; Luc. 8, 13. ) [*]( 6 crede P ab suprascr. P1 8 subpraessis P 10 dentiores P 11 caecosquae P 12 itacjuae P 13 matheus P 17 ira scripsi, iram P 18 susceptam v 22 expectaueris sanantis 23 depraehenditur P adictus P 26 depraehendit P 27 utiquae P )

69
infidelitate discedere et ad leuem temptationis aestum infirma radice deficere. uideamus, quos sanare temptauerit et eis parum pro consequenti incredulitate profuerit. ecce seruo illi in euangelio magnis debitis et animae languoribus oppresso decem milia talenta, quae ei remissa uidebantur, per crimen propriae malitiae adiectis cruciatibus exiguntur, ubi et aduertendum est, quomodo adquisita perduntur et beneficia iam conlata reuocantur.

Sed et ille depulso a se inmundo spiritu ad tempus legitur fuisse sanatus, de quo dicit sermo diuinus: cum autem inmundus spiritus exierit ab homine, perambulat per loca arida quaerens requiem et non inueniens. tunc dicit: reuertar in domum meam, unde exiui. et ueniens inuenit uacantem, scopis mundatam et ornatam, id est uacuatam uirtutibus et uanitatibus adimpletam. tunc uadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi et fiunt nouissima hominis illius peiora prioribus. ecce cui sanitatem conlatam esse non profuit, in quem multiplicatis malis nociuus languor incubuit et increuit. sed et alio loco is, qui post acceptam notitiam ueritatis, id est post conlatam ueritate sibi curam salutis sanguinem testamenti pollutum duxerat, in quo sanctificatus est, id est in quo sanatus est, grauiora mereri supplicia apostolo adtestante perhibetur. sic itaque gratia in culpam uertitur, nisi custodia subsequatur. sed in his euangelista Matthaeus dum incrassatum cor, obturatas aures clausosque oculos ad culpam hominis refert, cur non sanarentur, apertiore sensu et dilucidata ratione perdocuit, dum, inquam, dicit: incrassatum est cor populi huius et auribus grauiter audierunt et oculos suos clauserunt. nonne tibi uidetur uelut interrogantibus, cur uidentes non uideant et audientes non intellegant, [*]( 10] Matth. 12, 43. 15] Matth. 12, 45. 21] Hebr. 10, 29. 28] Matth. 13,15. ) [*]( 4 oppraesso P 6 decim P 16 spiritus] secum add. v 20 noticiam P 21 ueritate scripsi, ueritatem P, uncis indus. v 22 dixerat P 24 itaquae P 25 matheus P 26 clausosquae P 27 quur P 28 delncidata P 31 quur P )

70
euidentem protinus dedisse rationem de causis, propter quas non uideant neque intellegant? quia audire et uidere, id est intellegere et oboedire noluerunt. quia, inquit, non omnes oboediunt euangelio, quia tota die expandit manus suas ad populum non credentem et contradicentem, sicut etiam per se iam dominus loquitur: filios genui et exaltaui, ipsi autem me spreuerunt, et iterum: quoniam dereliquerunt uenam aquarum uiuentium dominum, et in actibus apostolorum: uidentes, inquit, turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his, quae a Paulo dicebantur, blasphemantes uiam domini, et item: instabat, inquit, uerbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum. contradicentibus autem illis et blasphemantibus excutiens uestimenta sua dixit: sanguis uester super caput uestrum erit, mundus ego ex hoc iam ad gentes uadam. contradicentibus, inquit, illis et blasphemantibus. uide, quomodo remedia ingerit medicus et recusat aegrotus. quorum duritiam etiam beatus Stephanus pari auctoritate increpat dicens: incircumcisi corde et auribus, uos semper spiritui sancto restitistis. ecce quare uidere non possunt: quia spiritui sancto resistunt atque a se clausis sponte oculis lumen ueritatis excludunt. quod ergo in euangelio sequitur et dicit: ne forte oculis uideant et auribus audiant et corde intellegant et conuertantur et sanem eos, ne possint conuerti atque sanari, obdurati cordis uitium et poena peccati est. ne, inquit, conuertantur et sanem eos. non hic sanitatem uolentibus denegat, sed contradicentes se sanare nolle, id est non debere pronuntiat. ad conferendum remedium promptissima est bonitas medici, sed intemperantia contradicit [*]( 3] Rora. 10, 16. 4] Rom. 10, 21; Esai. 65, 2. 6] Esai. 1, 2. 7] Ierem. 17,13. 9] Act. 13,45. 11] Act. 18,5. 19] Act. 7,51. 23] Matth. 13,15. ) [*]( 1 causas P 2 nequae P 4 diae P expandi v meas v 6 genui] alui v 7 derelinquerunt P 9 turbas om. v 11 iterum v 13 autem illis om. v 14 excutientes .. dixerunt P 18 egrotus P duriciam P 21 adquae P 24 et ante conuertantur om. v 25 adquae P 29 promtissima P )
71
infirmi. nam qui ita intellegendum putat, quod eos sanare noluerit, absoluit hominem et damnat auctorem. nullus ergo excluditur a beneficiis dei, qui primum de neglectis beneficiis iudicandus est.

VI. QVID SIT, QVOD AIT: CUM HNIM NONDUM EGISSENT BONI ALIQVID AUT MALI.

Illum uero apostoli sensum intra gentilis decreti artare conantur angustias, quo dicit: promissionis, inquit, uerbum hoc est: secundum hoc tempus ueniam et erit Sarae filius, non solum autem, sed Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patrem nostrum. cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent boni aut mali, ut secundum electionem propositum dei maneret, non ex operibus, sed ex uocante dictum est, quia maior seruiet minori, sicut scriptum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. in his uerbis hoc uult intellegi gentiliciae persuasionis impietas, quod deus absque ullo inter malum et bonum moderatoris examine non ordine regentis, sed iure dominantis illum affectu dignum reddat, hunc odio, illum recipiat studio, hunc excludat imperio, et inter duos perditos nulla consideratio laboris, nulla deuotionis habeatur, sed unus sine ratione cessantibus officiis adsumatur, alter sine discretione damnetur. ac sic dum in alterutro nec meriti existit materia nec delicti, aufertur omnino futuri causa iudicii.

Quod si haec rerum tam indigna confusio etiam a sensu humanae mentis aliena est, sollicitius requiramus, quid diuinae conueniat apostolo disserente iustitiae. inter duos populos constitutus Iudaeorum doctor et gentium dum ita ait: quia maior seruiet minori, in* seniore Iudaeae arrogantia [*]( 9] Rom. 9, 9. 29] Gen. 25, 23. ) [*]( 1 infirmo P 3 neclectis P 9 quod v 10 serrae P sed] et add. v rebeccae P 12 patre nostro P 18 absquae P 23 asummatur P discrecione P 30 Iudaeae scripsi, iudae P, Iudaei v arrogantiae P num Iudaea arrogantiae scribendum ? )

72
reprobatur, in iuniore fides gentilis eligitur. itaque ipse sibi obducit ignorantiae nebulas, qui non tam scripturis sanctis sequaci sensu se accommodat, quam scripturas sanctas ad intellectum suum uiolenter adtrahere et praesumptiue nititur applicare et id sibi pro captu suo omissa praecedentium uel sequentium ratione persuadet, unde penitus loqui apostolus non instituit. quod si ad capituli ipsius, de quo agitur, recurras exordium, omne absque ulla difficultate declinabis ambiguum. si magister gentium de genesi hominum tractare coepisset et diceret homini totius uitae cursum origine praefinitum et magis necessitati subditum, quam libero arbitrio fuisse commissum eo, quod dominus omnium pro potestatis nutu uiolentoque decreto alios relinqueret ad perditionem, alios eligeret ad salutem, tunc forsitan uelut per lineas decurrentes colorem hunc iniqua persuasio posset asserere. cum uero apostolus promissiones dei et uocationem gentium altius repetitis texat exemplis et Iudaeorum praesumptionem omni modo conprimere studeat, qui inprobe de legis operibus intumescebant, non in origine seniorum Ismahele uel Esau decretum fatale constituit, sed in benedictione Isaac et Iacob electionem populi iunioris ostendit et propterea minorem maiori non uelut (pro) potentia dei, sed pro iustitia praetulit. perinde enim impietatem Iudaeorum sicut oboedientiam gentium praeuidebat. quia ergo dicit: cum enim nondum egissent boni aliquid aut mali, non ex operibus, sed ex uocante dictum est, quia maior seruiet minori, ex uocante quidem dictum est, non tamen ad conpellendos uel repellendos, sed ad credituros et non credituros dictum esse manifestum est, ut diuina sibi constante iustitia ad hominis pertineat uoluntatem uel rennuere uel obseruare praecepta. cum ergo audis: sed ex uocante dictum est, inuitantem intellege, non [*]( M 1 elegitur P itaquae P 6 paenitus P 8 absquae P declibis P u (na suprascr. man. alt.) 12 conmissum P potestis P (ta man. alt.) 13 uiolentoque scripsi, uiolento quo P 14 forsitam P 15 posset scripsi, possit P asserrere P 18 intumiscebant P 21 iunioris] r minoris v 22 pro addidi, om. P iusticia P protulit P 30 ego P 31 audis sed scripsi, audisset P, audis v )
73
cogentem. item dum dicit: non ex operibus, asserit circa eos non legis opera, quae utique nondum aduenerat, sed etiam ante legem diuinae misericordiae ac munificentiae dona uiguisse. non ex operibus, inquit. audis legis opera destrui et tu propterea inepto sensu etiam sub gratiae lege uiuentes alios sine operibus gratiae credis posse saluari, alios etiam cum operibus prohibente naturali nexu et lege fatali ianua salutis excludi. Iacob dilexi, Esau autem odio habui. quomodo hic iuxta praui sensus interpretem circa nondum natos sententia caelestis exseritur? nec reus enim esse potest nondum genitus nec dilectus. nihil enim meretur nondum productus in lucem, sed sicut in futurum adhuc erat eorum reposita conuersatio, ita futura praescientis offensio, futura praenuntiatur electio. nam diuina prouidentia sicut nouit iudicare de gestis, ita adhuc gerendis nescit praeiudicare.

Nemo itaque putet, quod fratribus nondum natis diuersorum necessitas sit praefixa meritorum, cum hoc post transactam uitae militiam de eis Malachias propheta commemoret et de praeterito eorum statu diuinum proferat manifesta aequitate iudicium: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. quid mirum est, si iustitia diligat innocentiam et respuat iniquitatem, apud quam etiam futura facta sunt? quod autem minor maiori ex lege praeponitur et Iacob neglecto fratre diligitur, hinc paulo tardioribus obscuritas nascitur, quod prolatum dilectionis uel odii testimonium nondum natis fratribus arbitrantur, dum et euidentes causae, quibus unus displicuerit, alter placuerit, supprimuntur. in his ergo duobus non naturae iura hominibus praefiguntur, sed de fide gentium et infidelitate Iudaeorum iustitiae statuta narrantur. non enim hoc loco iuxta litteram personae specialiter germanorum, sed rerum causae ac mysteria describuntur dicente domino: duae gentes sunt in utero [*]( 20] Mal. 1, 2. 31] Gen. 25, 23. ) [*]( 2 utiquae P 4 distrui P 6 eredes P 8 excludis v autem om. v 9 interparem P 15 scit v 16 itaquae P 18 militiae P conme- moret P 22 list P (erat est) 30 misteria P 31 undiscribitur P )

74
tuo et duo populi de uentre tuo diuidentur. quod si de praefixa lege originis tractaretur, quid opus erat, ut maioris et minoris aetatem, quod ad rem non pertinebat, insereret, nisi quia apud Iudaeorum prosapiam semper in duorum uocatione populorum seniori iunior antefertur. in qua tamen partium diuersitate multi et de Iudaeis reprobis eliguntur et de electis gentibus reprobantur, ut intellegas in utroque populo iustum iudicem non decretum obseruare, sed merita.

Sed dicis: cum adhuc non egissent aliquid boni aut mali, iam praefinitis partibus deputantur. quid mirum si, quorum actus praeuidit, eorum exitus praesignauit, et ideo, sicut eos cursum uiuendi pro arbitrio proprio disposituros esse constabat, ita pro dei potentia praenoscuntur, pro iustitia praeordinantur? hoc totum de eis praedicitur, non praefinitur. in Iacob ergo fidelis populus describitur, in Esau incredulus designatur, de quibus utrisque ita dicit: quid ergo dicemus, quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, adprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est, Israel uero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non peruenit. quare? quia non ex fide, sed quasi ex operibus. offenderunt enim in lapidem offensionis. dum dicitur: non ex operibus, uides, quia legis opera destruuntur et quod gentibus oboedientia uiam aperuit ad misericordiam, Iudaeis uero praecedens iniquitas et incredulitas praeparauit offensam. non ex operibus, inquit, sed ex uocante dictum est. non illos dicit propriis operibus uacuos, sed negat ex operibus legis fuisse saluatos. absit, ut proponi hic damnatio originis aestimetur, ubi uocantis benignitas et obtemperantis humilitas praedicatur et ubi fidei diuitias doctrina generalis inculcat ac lumen credulitatis insinuat. non ergo se [*]( 16] Rom. 9, 30. ) [*]( 1 diuidenter P 3 uidetur quae scribendum 5 senori P iuniorem v 7 utroquae P 8 decretum scripsi, decretu P, decreta v 9 aut] aliquid (trasum) aut P 12 dispositurus P 15 discribitur P 16 utrispo quae P 17 adpraehenderunt P 22 distruuntur P 27 proni P (po man. alt.) 28 optemperantis P 29 filldei P 30 incultat P )

75
hoc loco iniquitatis assertio, quae in ipsa conditione partem humani generis damnatam loquatur, interserat. causas uero, cur Iacob dilexerit deus et Esau odio habuerit, euidenter Geneseos expressit historia, ut intellegas non sine operum discussione nec sine ratione perspicua diuinitus pronuntiatum, ut Esau odio, Iacob autem dilectione dei dignus haberetur. apparuerunt plane in uita Iacob euidentes causae, quae iudicium