De Gratia Libri Duo
Faustus of Riez
Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Apostolus ait: quos praesciuit et praedestinauit conformes fieri imaginis filii sui. aliud est praescire, aliud praedestinare. praescientia itaque gerenda praenoscit, postmodum praedestinatio retribuenda describit. illa praeuidet merita, haec praeordinat praemia. praescientia ad potentiam, praedestinatio ad iustitiam pertinet. praescientia de alieno subsistit actu, praedestinatio autem de iudicio suo, illa facinus manifestat, ista condemnat, illa testis, haec iudex est. cum illa praenuntiauerit causam, tunc praenuntiat ista sententiam. a praescientia quae sunt nostra produntur, a praedestinatione quae sunt praeparantur. ac sic nisi praescientia explorauerit, praedestinatio nil decernit. oculi autem uicem praescientiae uirtus exercet, quod se aspectui obtulerit, hoc uidebit. numquid fecisse creditur, quod deprehendisse cognoscitur? cum autem oculi ea uideant, non quae ipsi intrinsecus operantur, sed quae eis extrinsecus offeruntur, si peccantem quempiam forte conspexerint, non opinor uidentis, sed committentis flagitium iudicabitur. ita non ad praenoscentis, sed ad praecogniti pertinebit. reatum omne delictum.
Sic et deus ea ante diem hominis praeuidet, quae non a se, sed ab homine facienda sunt. et sicut materia existens efficit, [*](3] Matth. 11,12. 9] Rom. 8, 29. ) [*]( Un 2 sentia P 4 uellis P aut] an P 8 praedistinare P 9 quo P praedistinauit P 11 praedistinare P itaquae P 12 praedistinatio P 14 praedistinatio P 15 praedistinatio P iuditio P 17 pronuntiauerit v pronuntiat v 18 praedistinatione P 20 praedistinatio P 21 exercit P eiercet] et add. v 22 depraehendisse P 23 operatur P 25 conmittentis P 29 existentis v. )
Sed dicis: inuenio ubi sola gratia sine societate humanae uoluntatis operetur, nam in Bethleem omnis innocentium populus tam beatam mortem ex sola dei praedestinatione consequitur. non ita est. nam tum forsitan solius gratiae uerteretur operatio, si innocentis sanguinis non intercessisset effusio. quod si una tunc fuit innocentium causa, cur non omnis illic saluatur infantia? ab illius enim temporis gloria omnis aetas alterius sexus aliena est. si uis praedestinationis specialem per singulos facit conditionem, cur hic omnes pueri diuersis dierum uel mensuum temporibus nati unam obtinent felicitatem? si [*]( 1 liut (erat aut) P 2 hominum v 5 quamcumquae P asseredae P 6 granum P sinapis v firmento P 7 et quae scripsi, quae P, et quam v 8 sunt om. v 9 futuram P instituti v collegitur P 10 praeuidit P peccatorum P 13 mo;;tus P 14 cruente P 16 ultor est] ultorem P 19 diabulo P 22 omnes P 23 praedistinatione P 24 forsitam P 26 quur P 28 praedistinationis P speciealem P 29 quur P )
Si hominis statum deus, sicut blasphemat impietas, non aequitate sed potestate disponit, ille fortassis, qui pulsauit, excluditur et ille, qui non quaesiuit, adtrahitur. ac sic nec circa saluatos misericors fuisse uidebitur, quibus non dedit, ut ex officio misericordiam mererentur, nec circa perditos aestimari poterit iustus, qui sine proprio crimine a misericordia repelluntur. quod si ambo rei sunt in natura, et in isto iustitia periclitabitur, qui sine merito indignus eligitur, et in illo misericordia, qui perditioni sine peccati iudicio deputatur. qua enim misericordia honoratur otiosus, qua iustitia damnatur innoxius? itaque dum inperite tollit homini libertatem, impie deo probatur negare iustitiam. si dicas, quia tantum misericors in adquisito et solum iustus in perdito est, in utraque persona abrupte negabis utramque uirtutem. nam nec in hoc erit aequitas, si eligat non probatum, nec in illo bonitas, si perdat inmeritum. [*]( 1 quur P 2 eicepitur P 3 cessente P diabuli P 4 mors v beatissima v 5 praedistinatio P 6 itaquae P disposicio P 8 perementis P 13 reliquit v 22 elegitur P 23 perditionill P, peritioni v 25 itaquae P impii P 27 utraquae P 28 utramque P ) [*](III. Puut. ) [*]( 6 )
Nos autem geminum hoc in dei operibus bonum inseparabili consertum fatemur amplexu, sicut legimus: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine, et iterum: misericors dominus et iustus et deus noster miserebitur, et iterum: misericors et miserator et iustus dominus. nam misericors est et in perditos, qui inquirit et inuitat errantes, qui diu sustinet delinquentes. et sicut solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos, ita utrosque indifferenter lumine rationis inpleuit, honore imaginis suae induit, ad gratiam redemptionis generaliter euocauit. itane misericors in illo non fuit, in quem tanta congessit, quem de neglecta et perdita misericordia iudicabit? iam illud minoris negotii est, ut erga adquisitos sicut misericordem ita iustum esse doceamus. iustus, inquam, et circa eos, quos suscipit reuertentes, quos non deserit laborantes, quos dignos efficit libertate fideliter seruientes. haereticus autem ideo circa malos negat misericordem, quia non credit oblatam fuisse salutis copiam his, qui delabuntur in mortem. ideo circa bonos non asserit iustum, quia nihil eis aestimat pro humili deuotione conlatum. misericors ergo est, quia et malis ingerit rationis intellectum et bonitatis affectum, iustus, quia oboedienti proponit praemium, iustus, quia nullum saluat inuitum.
Itaque apostolus magnifice ad donum gratiae officium laboris adiungit ita dicens: laborantem agricolam oportet de fructibus accipere. ecce quomodo sibi admirabili commercio diuina et humana sociantur. ad oboedientiam pertinet labor, fructus uero laboris ad gratiam. et iterum: unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem, cum dominus in euangelio dicat: cum feceritis haec, dicite: serui inutiles, quod debuimus facere, fecimus. [*]( 2] Psalm. 100,1. 3] Psalm. 114,5. 5] Psalm. 111,4. 7] Matth. 5, 45. 24] 2 Tim. 2, 6. 27] 1 Cor. 3, 8. 29] Luc. 17,10. ) [*]( r 6 perditos quos v 7 sustinet] sui tenet P 9 utrosquae P indiferenter P 12 neclicta P iudicauit v 14 inquam] num est addendum? 16 hereticus P 22 iustus] uero add. v 23 itaquae P 24 agriculam P 25 ammirabili P 27 unusquisquae P 29 cum dominus scripsi, secundum P, secundum quod v dicit v 30 inutiles] sumus add. v )