De Gratia Libri Duo

Faustus of Riez

Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

VII. ....................... (QVID SIT, QVOD AIT, UT PROPOSITUM DEI MANERET).

VIII. (CONTRA HOC, QVOD DICUNT: TOTUS PERIIT ADAM).

....... sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius. non superposuit homini peccatum sub hac ordinationis suae lege, sed subdidit.

Ecce piissimus moderator generosam esse cupiens facturam suam etiam post ruinam inclinatam, licet hominis uoluntatem totius passionis et concupiscentiae non famulam iubet esse, sed dominam, seductoris uel amicitiam uel repulsam in manu hominis posuit atque in eius iudicio conlocauit. uidetur quidem utriusque operis appetitum electioni ipsius permisisse, sed ideo, ut mali licentia boni fieret gloria. sed sub te erit [*]( 14] Gen. 4, 7. ) [*]( 2 loquebatur v 3 quur P geneseus P 4 eipraessit P ut] quo v 6 eseau P 7 iocob P 8 post iudicium permulta intercidisse demonstraui in libro \' Studien iiber die Schriften des Faustus\' pag. 10 sq.; domini rectum omnimodis asserant, sicut Cain dicitur add. v 9 numeros VII et VIII et verba quid-maneret atque contra-adam addidi ex capitulorum indice 14 apetitus P 15 homini v, hominem P hac] ac P 16 ordinationes P1 19 iubent P, fortasse iubeat scribendum 21 atque in scripsi, ad quem P iudicium v 22 utriusquae P electioni scripsi, electione P permisise P )

76
appetitus eius et tu dominaberis illius. nulla peccandi necessitate concluditur, cuius discretioni committitur, ut peccato superioris libertate dominetur. degener uero animus, qui cum beneficio dei de peccato potest uictoriam consequi, mauult cum offensa dei seruus esse peccati.

Quae cum ita sint, post primi hominis praeuaricationem non mors arbitrii, sed infirmitas, nec inpossibilitas, sed difficultas proposito labore successit. sed et Abel diuinis placere conspectibus per insitum a deo generaliter bonum, id est per propriae meruit uoluntatis affectum. hic ergo, cui cognomen iusti inmaculatae uitae perfectio dedit, quo erudiente iustitiae sectator existeret, nisi eum lex uisceribus inscripta docuisset? aut unde placituras deo hostias et per ignem caelitus adsumendas de adipibus et primitiis scisset eligere, nisi fides, quae eum amatorem uirtutum fecerat, inspirasset, sicut legimus: fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit testimonium perhibente muneribus eius deo. quod nequaquam obtinere potuisset, nisi ad domini donum famuli accessisset obsequium. et tu nihil eum ordinatione dei habere iudicas proprium, cuius deuotioni deus perhibet testimonium? uides bonum credulitatis non nouellum esse priuilegium, sed uetustum, et inter ipsa mundi coalescentis exordia mentem hominis sicut intellectu atque ratione ita etiam fide a summo auctore dotatam? itaque iam tum dedit animae notitiam suam, quando ei committere dignatus est imaginem suam.