De Gratia Libri Duo

Faustus of Riez

Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

V. DB EO QVOD AIT: GRATIA DEI SUM ID QVOD SUM.

Audi apostolum laborem eum gratia humili confessione miscentem: gratia autem dei sum id, quod sum, et gratia illius in me uacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboraui: non ego autem, sed gratia dei mecum. uide quomodo ad gratiae donum semper subiungit laboris [*]( 10] Gal. 6, 10. 11] 1 Cor. 15, 58. 151 Matth. 5, 16. 19] Act. 10, 34 sq. 26] 1 Cor. 15,10. ) [*]( a 1 perdem P corr. man. alt. 4 si P 6 subpraessit P dificultatem P 7 intelexeris P 11 fidaei P itaquae P 12 stote P uerba stote ot inmobiles bis habet P 15 omnibus om. v 16 opera uestra bona v 25 miscente P ) [*]( 2* )

20
obsequium: non ego autem. quia mentionem solius laboris intulerat, cito quasi ad amplexum matris gratiae recucurrit dicens: sed gratia dei mecum. gratia, inquit, dei sum. primas partes soli gratiae pie subiectus adscripsit, media quaeque labori magister oboedientiae deputauit, utrumque in consummatione moderatus gratiam laboremque coniunxit. non dixit: ego sine gratia uel gratia sine me, sed gratia dei mecum. quae prius singillatim distincta protulerat, quam bene in sermonis fine conexuit. ac sic apud regeneratos, quando gratia sine labore uel labor sine gratia in scripturis ponitur, supprimitur, non separatur. cum unum sine altero dicitur, tacetur alterum, non negatur secundum illam regulam, quam antistes Augustinus insinuat: non omnia quae tacentur negantur.

Sed et alio loco dicit apostolus: castigo corpus meum et in seruitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicauerim, ipse reprobus efficiar. ecce beatus apostolus iam Christo adquisitus, iam uas electionis effectus nequaquam sub nomine praedestinationis et gratiae otio manus relaxat, sed cum dei beneficiis conatus suos iungit et dicit: castigo corpus meum et in seruitutem redigo. ecce iam partis dexterae miles est, et uide, quomodo periclitari metuit iam probatus, quomodo reprobari pertimescit electus. iam uictoriam in manibus habet et necdum arma deponit, iam perductus est ad triumphum et adhuc militiae pertimescit euentum. quae cum ita sint, perspice te non contra infirmam quamcumque personam, sed contra summi apostoli doctrinam armis impii erroris insurgere et Christo, qui intra eum loquitur, contradicere. dumque laboris seruitium et orandi causas adimis, ianuam salutis humano generi intercludere te agnosce et, dum Pelagii [*]( 15] 1 Cor. 9, 27. ) [*]( 2 recurrit v 3 inquid P 4 piae P 5 utrumquae P G gratia P U laboremquae P 8 singilatim P 11 unom pI altero scripsi, alto P, alio v 13 antistites P agustinus P 19 predistinationis P sed cum] secundum P 20 conatus uos P 21 dextrae r 29 dumquae P adimes P )

21
impietatem nescis refugere, ad Manichaeorum dogma pestiferum, qui liberum arbitrium totum denegant, te intellege declinare.

VI. QVOMODO INTELLEGENDUM SIT: GRATIA, INQVIT, SALUI FACTI ESTIS PER FIDEM, ET HOC NON EX UOBIS. DEI ENIM DONUM EST, NON EX OPERIBUS, NE QVIS GLORIETUR. UBI ET FIDES INTER OPERA NUMERATUR ET CIBUS LEGIS PERIRE, CIBUS GRATIAE MANERE DESCRIBITUR.

Sicut inter opera legis et fidei desidiae amicus et discretionis ignarus ab intellegentiae tramite deuiasti, ita inter duo gratiae tempora persuasionem tuam pessimum ducem secutus lucentem catholicae fidei regulam perdidisti. tempus gratiae, quo redempti sumus, merita hominum non expectauit, opera penitus non quaesiuit, sola deus fidei nostrae deuotione contentus fuit secundum illud apostoli: credidit Abraham deo et reputatum est illi ad iustitiam, sicut et alio loco dicit: iustus autem ex fide mea uiuit. quod si subtraxerit se, non placebit animae meae. iustum eum et ex fide uiuere asseruit, quia ei fidem et iustitiam quaerenti contulisse se meminit. sed dicendo: quod si subtraxerit se, cum ad deuia uoluntarius declinauit, non periit quasi derelictus, qui se ingerenti misericordiae subtraxit ingratus. item ad Hebraeos: credere autem oportet accedentem ad deum, quia est, et inquirentibus se remunerator fit. quam bene et domini officium coniunxit et famuli dicendo: et inquirentibus se remunerator fit. sicut enim ad deum largitio remunerandi, ita ad hominem deuotio respicit inquirendi.

Sed dicis fidem ipsam non omnibus posse conpetere. non mirum si homini, ad quem denegas opera pertinere, etiam fidem studeas derogare, quam manifestum est inter opera [*]( 14] Gal. 3, 6. 15] Hebr. 10, 38. 21] Hebr. 11, 6., u ) [*]( 1 nescire fugire P manicheoram P pestiferain P 4 inquid P 5 et om. P 6 intra v 7 discribitur P 8 disidiae P -=-9 intellegentia & ramite P 12 paenitus P 13 fidaei P 15 dicit loco P 19 uoluntariis P 21 hebreos P 23 remurator P 25 largio P 27 possem P 29 deputari v )

22
putari, sicut habemus in euangelio: operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in uitam aeternam, ubi cibus, id est intellectus litterae perire, cibus uero gratiae, id est fides permanere describitur. et ita continuatus sermo consequitur: dixerunt ad eum Iudaei: quid faciemus, ut operemur opera dei? respondit Iesus et dixit eis: hoc est opus dei, ut credatis in eum, quem misit ille. aduertis, quia nihil in famulatu dei sine opere geritur, quando et is, qui credere uidetur, operatur? item in apostolo: neque circumcisio aliquid ualet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur. similiter et ad Thessalonicenses [secunda]: dignetur uos uocatione sua deus et impleat omnem uoluntatem bonitatis et opus fidei in uobis, et de Abraham in epistola apostoli Iacobi: uides, quia fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est. geminum hic officium recognosce et operationis et fidei. gratia, inquit, salui facti estis per fidem. prima itaque uocatio conpendia fidei requirit a nobis, sequentis uero temporis gratia redemptis ablutis innouatis sedulitatem operis et curam laboriosae seruitutis indicit, ut quod sine labore accepimus opitulante adiutorio cum labore seruemus apostolo commonente: uidete, inquit, ne in uacuum gratiam dei recipiatis. agnosce distinctos esse gradus uocationis et consummationis. fidem expectat a paruulis, opera etiam cum fide a confirmatis requirit ita tamen, ut credulitatis affectum proficientibus augeat et laborantibus adiutor cotidianus adsistat. [*]( 1] Ioann. 6,27. 5] Ioann. 6,28 sq. 9] Gal. 5,6. 12] 2 Thess. 1,11. 14] lac. 2, 22. 17] Ephes. 2, 8..22] 2 Cor. 6,1. ) [*]( t 2 peri P 4 discribitur P 9 his P post credere lacuna quattuor fere litterarum exstat, cuius loco olim in dm scriptum fuisse conicias 10 nequae P 11 tesalonicensis P 12 secunda uncis inclusi, cum aperte sit numerus II ex margine huc intrusus 13 fidaei P 14 habraham P 17 inquid P 18 itaquae P compendium v 23 acnosce P 24 expectata P )
23