III. CONTRA HOC, QVOD DICUNT, QVIA PER SOLAM GRATIAM OMNIS HOMO SINE ULLO LABORE SALUETUR.
Nunc ueniendum est ad illos, qui, dum gratiam aliis dari aliis negari asserunt, munus gratiae cum Pelagio perdiderunt. dicunt ergo ad cultum dei atque famulatum etiam post baptismi salutare donum deuotae seruitutis oboedientiam non requiri, sed solam per se gratiam effectum humanae salutis operari. totum, inquiunt, solius est gratiae. istud melius a nobis poterit dici, hoc magis nostris partibus conueniet adplicari, qui non in partem, sed in totum genus humanum gratiae beneficia fatemur extendi, sic tamen, ut ei uigilantiae humanae studium per [*](1 corruptionis v coepit v interim v 3 usus v qui om. v 6 quomo P1 7 niuae P aspargat P displicit P 8 uestimenti v, uestimenta P, att uestimeutum scribendum? 11 per om. v 12 spiritus v corripit P 18 quęrillam P 14 obscene P 15 obrizo P 16 ipsius om. v 22 dare P 24 adque P1 25 obedientiam P 26 opera P1 27 solus P1 28 conueniet scripsi, conuenit P )
15
omnia iudicemus adiungi. nam qui negat gratiae adsociandum famuli laboris conatum, subtrahit homini seruitutis officium. nescio ubi aut quando ab opere feriari, quando otio debeat derelinqui, qui etiam in paradiso iubetur operari, in quo, sicut legimus, ita est constitutus, ut operaretur et custodiret illum. CONTRA EUM SENSUM, QVI DICENDO: UNUB AD MORTEM PRAEORDI- NATUS, ALTER AD UITAM PRAEDESTINATUS EST, REBUS IPSIS SPEM INTERCLUDIT ORANDI.
Cum dixerint: totum gratiae dei est, quis non ad tam reuerendum nomen omni cordis inclinetur affectu? sed cum responderimus: totum plane gratiae est, sed omnibus eam offert atque ingerit ad salutem omnium conditor ac redemptor, ad haec illi longe a pietatis tramite recedentes respondere praesument: non eam saluator omnibus dedit, quia nec pro omnibus mortuus est. ecce statim in secundis apparet gratiae inpugnator, qui in primis putabatur assertor. obiciunt nomen gratiae, ut abominandum sensum operiant blasphemiae. in alterutram itaque partem subsidia orationis excludunt. quid enim ultra speret, quem iam gratia suum fecit? in quo e contrario non desperet, quem praefinitio uiolenta damnauit? in hoc culpa, in illo gratia locum non habet. periclitabitur in utroque iustitia. remunerabitur sine fidei merito adsumptus, damnabitur sine proprio crimine derelictus. salus illuc ingerenda est non quaerenti, hinc auferenda laboranti.
Sed dicis: ideo orare debet, quia ex qua parte sit nescit. quis non putet rationabiliter ac sapienter fuisse responsum? sed quid orare homini proderit in una harum duarum conditione omnimodis constituto? nam etsi ad quam partem fuerit [*]( 5] Gen. 2, 5. ) [*]( 2 famulari uel famulati v 7 neque hic neque in capitulorum indice P ullum nwneri noua capituli uestigium prae ae fert 8 pdistinatus P 12 planae P eam scripsi coll. lin. 15, ea P adque P 14 praesumunt v 19 orationis ex orationibus P 20 disperet P 22 pereclitabitur P 24 illi r 25 hinc scripsi, huic P 29 omnimodus P1 )
16
deputatus ignorat, utramque tamen partem defixam esse et inmutabilem non ignorat. quid refert, si nondum nouerit locum suum, qui definitissime nouit, quia nullum iam recipiat uel dextera periculum uel sinistra profectum? quodsi adhuc tam confusa persuasio orationem necessariam putat, indubitanter agnoscat, quia contra definitionem suam et de salute ad perditionem et de perditione transire poterit ad salutem. si ergo orandi usum praetermittendum esse non aestimat, studium non excludat operandi. quid est hoc? pulsare debere me iudicas et aperiendum mihi esse desperas? alterutrum ergo faciat, aut fructum orationis neget aut legem statutae perditionis excludat. uidemus itaque, quia haec plena erroris assertio, dum causam intercludit orandi, de luce gratiae incipit et finis eius in tenebras sacrilegii decurrit ac deficit. sic diabolus calliditate ueteris artificii ac multiformis ingenii condit blandimenta peccandi. sic etiam malefici facere solent, qui mortiferos herbarum temperant sucos, in condito aut aliquo dulci poculo nescientibus propinaturis gustum mentita suauitate conponunt, uirus amaritudinis obscurant fraude dulcedinis. prouocat primus odor poculi, sed praefocat inclusus sapor ueneni. mel est quod ascendit in labia, fel est quod descendit in uiscera.
Dicunt, quod in alterutro rerum statu illos sibi mors uindicet, istos uita defendat. quae cum dicant, qui unum in origine perditum, alterum in praedestinatione adfirmat electum, uide quo inproba persuasione declinet. quid enim aliud dicit, nisi quod adiutorio orationis neuter indigeat? nam iam praeordinatis ad uitam necessaria non erit, deputatis ad mortem prodesse non poterit. in isto superuacua, in illo infirma iudicabitur. beneficia supplicationis, qui in adquisitionis praedestinatione est, non requirit, qui uero in perditionis parte, non recipit. quodsi curam impendendam aestimat orationi, indubitanter intellegat [*]( 8 praetermitendum P estimat P 9 pulsare debere (re debe tnan. alt.) P 10 disperas P 12 plana P 14 incurrit P diabulus P 17 propinaturis scripsi, propinaturi P 21 discendit P 23 defendit P1 dicat P1, dicunt v 24 praedistinatione P 29 quia P adquisitionis praedestinatione scripsi, adquisitionis praedistinationes P, adquisitione praedestinationis v )
17
ea, quae imminent, posse mutari secundum illud euangelicum: uigilate et orate, ne intretis in temptationem, item: uigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante filium hominis, et iterum: hoc genus daemonii non eicitur nisi per orationem et ieiunium. quodsi oratio necessaria non est, cur ipse, qui exorandus est, formam orationis instituit et orauit? in eo ergo, qui indoctis auribus solius gratiae assertione blanditur, propheticum illud inplebitur: malignus, inquit, nocet, cum se commiscuerit iusto. auri species primo colore praefertur, sed plumbi uilitas intrinsecus latere deprehenditur. quomodo si sub praelato mentiti ciuis habitu subito hostis appareat aut si se inimici dolosa subtilitas transfiguret in angelum lucis, ita sub pietatis fronte gentilitatis malum et intra gratiae uocabulum absconditum erit fatale decretum. si ergo unus ad uitam, alter ad perditionem, ut asserunt, deputatus est, sicut quidam sanctorum dixit, non iudicandi nascimur, sed iudicati, neque ulla sibi iuxta haec poterit aequitas constare iudicii. nam si nihil deus famulo dedit, a famulo quid reposcet ?
IIII. LEGIS OPERA DESTRUUNTUR ET GRATIAE COMMENDANTUR UEL . CONTRA HOC, QVOD INDOCTISS1ME TESTIMONIA PRO SOLIUS GRATIAE ADSERTIONE PROPONUNT.
Legimus, inquiunt, ad Romanos: si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non apud deum, item: ei autem, qui operatur, merces non inputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. ei uero, qui non operatur, credenti autem in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam. addunt etiam: si autem gratia non ex operibus, [*]( 2] Marc. 14, 38. Luc. 21, 36. 5] Matth. 17, 20. 25] Rom. 4, 2. 27] Rom. 4, 4 sq. 31] Rom. 11, 6. ) [*]( 3 habemini P 4 fugire P 10 cummiacuerit P 12 depraehenditnr P 13 appereat P transfigurat P 20 reposcet scripsi, reposcit P 22 distruuntur P 27 mercis P 29 uero] autem r ) [*]( XXI. Fauat. ) [*]( 2 )
18
alioquin gratia iam non est gratia. quibus respondendum est duo esse genera operum, quorum unum post aduentum domini remouetur, aliud adprobatur. nam dicendo: ei uero, qui non operatur, credenti autem in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam, aperte fidem legis operibus anteponit. neque enim apostolorum testimonia conpugnantia et contraria sibi esse dicemus, cum alius apostolus dicat: fides sine operibus mortua est, et iterum: ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. tu credis, quoniam unus deus est, bene facis. et daemones credunt et contremiscunt, item: sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est. sed nec ipse doctor gentium Paulus diuersus sibi et contrarius apparebit ita dicens: in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, et iterum: unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. quae imperitis indoctis et his, qui ueritati obstinato spiritu reluctantur, discordantia uidebuntur. uerum iuxta catholicam regulam opera legis euacuantur, quae secundum litteram sunt, et ea, quae post gratiam comitante gratia gerenda sunt, asseruntur.
Uideamus si hoc ita esse rebus ipsis adprobare ualeamus. opera legis destrui legimus, cum Iudaeorum conprimit elationem dicens: ubi est, inquit, gloriatio tua? exclusa est. per quam legem? factorum? non, sed per legem fidei. arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis. similiter et ad Galatas dicit: scientes, inquit, quod non iustificatur homo ex operibus legis [*]( 8] Iac. 2, 17 sq. 12J Iac. 2,26. 15] 2 Cor. 6,4 sq. 19] 1 Cor. 3, 8. 27] Rom. 3, 27. 30] Gal. 2, 16. ) [*]( 8 improbatur v 6 anteponet P 8 operibus sine P 16 pacientia P m 20 imperitis] et add. v doctis P1 23 gratia] gratiam P 26 distrni P 28 fidaei P 29 iustifari P1 30 galathas P )
19
nisi per fidem Christi Iesu, et nos in Christo Iesu credimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis. propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo. ac sic euacuari opera error impius dixit, sed quae illa essent dolosa calliditate subpressit. nunc ergo patieris intellegendi difficultatem, si personarum uel operum intellexeris distinctionem. ad Iudaeos enim dicitur: non iustificabitur ex operibus legis omnis caro. ad Christianos uero iam in Christo renatos ita instructionis sermo dirigitur: operamini bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei, et iterum: itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote et inmobiles, abundantes in opere domini semper, scientes quod labor uester non est inanis in domino. ad Christianos, inquam, dicitur: sic luceat lux uestra coram omnibus hominibus, ut uideant bona opera uestra et glorificent patrem uestrum, qui est in caelis, id est, ut non tam otio resoluamur, quam de operibus bonis non in nobis, sed in domino gloriemur. ad Christianos dicitur: in ueritate conperi, quoniam non est personarum acceptor deus, sed in omni gente, qui timet illum et operatur iustitiam, acceptus est illi.