De Gratia Libri Duo

Faustus of Riez

Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

VII. CONTRA HOC, QVOD DICUNT LIBERUM ARBITRIUM EX TOTO FUISSE SUBLATUM.

Huius inprobae persuasionis assertor hominem intellectu locupletatum, ratione praeditum, diuinae imaginis honore decoratum brutis animantibus et iumentis insipientibus aestimat conparandum, ut ad uiam rectam nullo suo ductu, sed uiolento tantum auctoris imperio pertrahatur. quo genere eum etiam insensibilibus adsimilare contendit elementis, ut sicut de ratione terrarum, quae nihil ubertatis arbitrio suo proferunt, quae propriae fecunditatis ignarae sunt, quibus sensus alicuius nec libertas subpetit nec uoluntas, frugum tamen prouentus ex his cultore operante capiuntur, ita ex homine ab omni exercitio uirtutis otioso iustitiae fructus ac bonarum rerum adpetitus atque profectus solo deo insistente sumantur et, quasi in nullo uel sentiat uel consentiat, ita, quaecumque adpetierit gesseritue, in nullo ad conatum eius ac studium pertinere iudicentur, et sicut mare magnum, quod huc atque illuc uentis agitantibus uolutatur, ita ad quodcumque bonum facinus sine ullo affectu suo solo diuinae potestatis inpulsu mens humana uersetur. quae cum ita sint, si hominem a sinistra mali non reuocat intellectus, si ad dexteram boni non excitat ambitus, iam non hominis tenebitur conditione, sed pecudis.

Ecce haereticus sub praetextu gratiae qualem uult hominem esse post gratiam. itaque si liberum arbitrium ex toto periit, quod utique in amore innocentiae uel operatione iustitiae uel in corporis sanctificatione consistit, si hoc ex toto in primi hominis praeuaricatione sublatum est, quomodo legimus: iustitiam discite, qui habitatis terram, et iterum: iustus autem ex fide mea uiuit, et: iusti hereditate [*]( 28] Esai. 26, 9. 29] Hebr. 10, 38. 30] Psalm. 36, 11. ) [*]( u 4 persuationis P intelectu P 5 locuplitatum P 7 ducto P 9 elimentis P 16 ita quaecumque correxi, itaque cum quae P, ita cum v 19 post bonum male inserunt uel v 23 pecodis P 24 hereticus P 25 itaquae P 26 utiquae P )

24
possidebunt terram, et: oculi domini super iustos et aures eius ad preces eorum? numquid penitus interiit innocentia, quia in primo eius gradu possessor eius stare neglexit? non opinor, quia scriptum est: innocentes et recti adhaeserunt mihi, et iterum: quis stabit in loco sancto eius? innocens manibus et mundo corde, et iterum: dominus non priuabit bonis ambulantes in innocentia. numquid sanctificatio corporis ex toto amissa esse credenda est, quia membris in seruo rebelli suam non seruantibus seruitutem discussa est primae dignitas puritatis? non utique, quia legimus: ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam sanctam placentem deo, et iterum: sancti estote, quia ego sanctus sum. ita hoc genere bonorum illorum, quae male securus paradisi incola a benigno auctore susceperat, non periit actio, etsi est amissa perfectio. non, inquam, harum uirtutum periit castitas, etsi est temerata uirginalis integritas.

VIII. QVALITER INFIRMITAS LIBERI ARBITRII INTELLEGENDA SIT.

Sed interrogas et ais: quomodo intellegendum est infirmatum humanae mentis arbitrium ? adtenuata libertas eius ita gratiae adminicula plus requirit, sicut homo longa infirmitate confectus adiutoriis ac solaciis gressu titubante magis indiget. igitur sicut post inueteratam luxuriae consuetudinem reparatio continentiae multo labore constabit et sicut longo temulentiae usu captiuata sobrietas cum uiolentia rigidae crucis uix recipitur, quae prius, cum inlaesa teneretur, paruo negotio seruabatur, siquidem cum uoluptate quadam inuiolata conscientia [*]( 1] Psalm. 33, 16. 4] Psalm. 24, 21. 5] Psalm. 23, 3 sq. 6] Psalm. 83, 13. 10] Rom. 12, 1. 12] Leu. 19, 2. ) [*]( 1 domini om. P 2 ad] ia v praeces P poenitus P 3 possesser P 4 adheserunt P 10 utiquac P 14 ac P 21 adminijlcula P (fuit s in ras.) 23 inueteram P luxoriae P raeparatio P 24 labore superaw. pI, unde multum laborare scribendum esse uidetur 25 captia t uita P 27 possedur P )

25
possidetur, et quemadmodum post diuersa carnalium blandimenta uitiorum, quae facile prima aetas statum suum retinens cal-. care potuisset, cum magno luctamine uelut contra ardui montis ascensum ad uirtutis uiam reditur, ita humani arbitrii a deo concessa libertas florem uigoremque gratiae suae perdidit, tamen ipsa non periit, ut diuina munera non tam interdicta sibi sen- . tiat, quam cum summo labore ac sudore per adiutorii patrocinium sibi repetenda esse cognoscat.,

Audi legislatorem de uoluntatis arbitrio disputantem, cum dicit: posui ante faciem tuam uitam et mortem, bonum et malum. elige uitam, ut uiuas, et iterum: uiam ueritatis elegi, iudicia tua non sum oblitus. uides quod neminem hic premit fati uel inpositae perditionis necessitas, ubi conpetit eligendi potestas, neque in unam partem trahit praedestinatio, ubi utriusque partis defertur electio. item: fiat manus tua, ut saluum me faciat, quia mandata tua elegi, hoc est dicere: sollicitabat me quidem in sinistram partem perniciosa mundi uoluptas, sed, in dexteram mandatorum tuorum traxit utilitas. itaque cum gentes ipsae ad mali boniue iudicium insito sibi dirigantur arbitrio, quanto magis moderari ad bonam partem uoluntatis suae libertatem potest humilis Christianus, qui possibilitatem suam in dei adiutoris uirtute constituit, ad quem dicitur: si uis perfectus esse, uade, uende quae habes, et iterum: uis sanus fieri? conscius, quantum cordi humano potens factor indiderit, uoluntatem ipsius, quem est sanaturus, interrogat. nam et alio loco populum ambulantem concessa arbitrii libertate sic arguit: educ foras populum caecum et oculos habentem, surdum et aures ei sunt. hic quod surdus et caecus est, contumaciae esse intellegitur, non naturae. et in euangelio aperte ostendit inditum esse homini bonae uoluntatis affectum: si quis, [*]( 10] Deut. 30, 19. 11] Psalm. 118, 30. 15] Psalm. 118, 173. 23] Matth. 19, 21. 24] Ioann. 5, 6. 28] Esai. 43, 8. 31] Luc. 9, 23. ) [*]( 1 quemammodum P 5 uigoremquae P 12 eligi P 13 praemit P 14 conpetet P elegendi P nequae P neque] enim add. v 15 praedistinatio P utriusquae P 17 solicitabat P 18 pernitiosa P 19 itaquae P 20 iuditium P 21 libertate v 24 uinde P 27 concessi P )

26
inquit, uult post me uenire, abneget se ipsum sibi et tollat crucem suam et sequatur me, hoc est dicere: meae miserationis est, ut uoceris, sed tuae uoluntati conmissum est, ut sequaris.

Uideamus si per otium ad se inuitet hominem deus. abneget, inquit, se ipsum sibi, id est, qui malus est bonus esse contendat et supplicans dicat: et ex uoluntate mea confitebor illi. iubetur unusquisque ex uoluntate conuerti, ne peccator fortasse desperet in melius se posse mutari. si quis, inquit, uult post me uenire, abneget se ipsum sibi, id est, alter efficiatur ex altero. patientia uincat iracundiam, temperantia refrenet concupiscentiam, humilitas exturbet superbiam, crux conterat uoluptatem. quis haec sine labore cordis, sine adflictione carnis, sine magno hominis utriusque luctamine dormienti sibi per solam gratiam aestimet conferenda? abneget se ipsum sibi, hoc est dicere: o homo, non putes te ita ab auctore tuo conditum, ut de iniquo iustus, de luxurioso castus, de maliuolo benignus esse non possis. quod ut consequi ualeas, non factura in te est mutanda, sed uita. nunc ista dicentes non laborem gratiae coaequamus, sed omnino gratiam sine comparatione praeponimus.